VJESTNIK 2. (ZAGREB, 1900.)
Strana - 244
244 secum fuisse, neque de illa in materia magiae aliquid scire fassa est, ac postremo tandem cum Szavicza ex Chepin ad figuram judicii comparente toties fata I. confrontata circa eandem quoque elicitam fassionem in praesentia eiusdem ex integro ratifieavit. Procurator M. et A. ex praeviis torturali nempe examine, benigne in figura juris ultro citroque extra omnem torturae uberioris metu per in vinculis adstantem ratihabito, et cum praeattactis per se fassis complicibus suis aeque ad faciem juris personaliter adductis cum I. confrontatione, actio magistratualis luce meridiana clarior redditur, adeo quod damna plurimum hominibus et in sublatione arte et infascinatione diaboli illorum illata vivam cremandam exposcunt, quod definiri cupit. X. Deliberatum est: Quoniam invinculatam Anniczam Paukovics et I. imaginis et formae divinae, ad cujus similitudinem creata esset, immemorem vilipenso praevotissimo salvatoris nostri Jesu Christi sanguine pro salute et redemptione humani generis profuso, superioribus annis et temporibus diversisque locis et vicibus relicto immo vero et sempiterno deo, ipsum filium dei vivi unigenitum abnegasse, christianae fidei documenta deseruisse, omnia bénéficia dei detestatam fuisse, nomen dei, B. V. M. immo ipsiusmet sanctissimae trinitatis, ac sanetorum dei postposuisse, sieque salvatori suo perduellis facta, nomen suum daemoni subscripsisse, eidemque fidem jurasse, immo ad contestandam eidemque fidelitatem sigillum diabolicum corpori suo imprimi admisisse, ac taliter daemoni perpetuam confederationem praestitisse, saepius quoque cum eodem daemone carnaliter convixisse, immo cum aliis praevio modo revelatis complicibus suis hujusmodi detestandi sceleris reis adhibita daemonis ope aëra pervolasse, ejusmodique arte diabolica consortia congregationes daemonicas et aliarum sagarum fréquentasse, ac praeterea hominibus; tePSUis prolibus et pecoribus per ejusmodi artem diabolicam et infascinationes nocuis"se,-im m o e vivis etiam sustulisse, talique facto animam et corpus suum infensissimo huma^ïrgoS^is diabolo immolando seque veram et manifestam sagam efficiendo, poenis lege dnfe atque humana eatenus sancitis submisisse, tum ex praeproductis magistratualibùl^l cumentis cum et ipsius I. in torturali examine elicita, in figura judicii post tertiuffr- ^ m extra omnem torturae metum positae ratihabita fassione claio et manifesto exS£ tente > eandem I. ipsi quidem in poenam promeritam aliis vero horribili pro exeltr^J 0 rogo vivam, alligato collo eiusdem sacco pulveribus pyreis repleto, cremandanr decerni et adiudicari. Publicatum per ordinarium juratum notarium. (In dorso:) Nro. 6-to. Registr. Nro. 165. Anni HŠ. Processus criminalis contra Anniczam Jovan Paukovics consortem, velut sagam et I. Vj. Celestin.