VJESTNIK 2. (ZAGREB, 1900.)

Strana - 242

242 1- mo Ad locum torturae adducta expansis torturae instrumentis ipsique demonstratis ultro ad bénévole fatendum diversis motivis et rationibus adhortata, nihil fateri volens per carnificem visitatur. 2- do Visitata ergo, in sinistra parte humeri ad pectus versus invenit si­gillum caudatum instar unius medii grani hordei, quo demonstrato existente ultro bénévole interrogata, nihil demum fassa, tandem quadrante uno ad quartam pomeridianam torturae imposita, compressio pollicum eidem applicata est. 3- tio Media hora in compressione pollicum existens, fassa est nihil, tandem dimissa ac 4- to tertio demum quadrante ad quartam ligatura manuum eidem adhi­bita est, in qua fassa est sequentia: 1- mo quod omnino saga sit, a tempore adhuc pestis hicce in Sclavonia grassantis circa fešta paschalia mane persuasu certae Szmilanae ex Chepin iam mortuae consortium eorundem amplexa sit ; 2- do quod ipsissimo anno tyrocinii sui cum certa Szavicza Tanasiae con­sorte pariter ex Chepin ac cum praefata Szmilana circa pagum Chepin volavit, fatentem certo nigro unguento Szmilana sub axilis inunxit; 3- tio complices suas révélât Maximam actualiter incarceratam (Jelliczam vero per absolute negat), cum qua bis in bachanalisticis diebus volavit circa pagum, Sivanam certam viduam, et Szaviczam ex Tenya viduam, item matrem Mariczae prout et ipsam Mariczam ex Dallya, cum quibus ante annos duos ex Chepin ad Tenyam in bachanalibus ad Szaviczam inde ad Dallyam volavit, ibidemque coenavit, nihil demum plus fateri volens. Tertio quadrante ad sextam scamno imposita fatetur, quod torta illa ex rore in festo SS. Petri et Pauli prout et floribus rubris in festo S. Viti collectis confecta sit, uti mater ejusdem fatenti dixisset, fatetur praeterea quod sigillum illud primo anno post pestem hominum in domo praementionatae Szaviczae Chepiniensis tempore vespertino circa diem S. Petri Rascianorum a puero 12 annorum sene, simili certo Joso in eodem pago famulanti, qui pariter Joso voca­batur, pedum alias hircinorum, staturae vero sui corporis, in toto sicut alter homo, aquisivisset, terque post occasum solis ad fatentem venisset, Tenyamque ac Dallyam cum ipsa volavit et dum ad ipsam praescitus Joso in domo Sza­viczae venisset, eandem amplectebatur ac pectus palpabat ac bis aut ter oscu­latus est, fatens vero illum circiter 20 osculata est, ulterius fatetur, quod idem Joso hodie adveniente vespere ab eadem discessisset, continuo alias penes faten­tem in tortura sedisset; enarrat praeterea fatens, quod cum eodem Joso tertia immédiate nocte, marito suo domi non existente, bis carnalem habuisset actum, consequenter postea singula tertia aut quarta nocte semel vel bis, marito suo semper absente, aut in domo sua, aut in domo Szaviczae, aut vero in domo Tolmacs in Chepin sita, ubi praefatus Joso famulabatur, cum ipso Joso actum habuerit, qui et fatentem ad veneficium hocce tam apud Szaviczam quam et domi suae persuaserat, pactumque cum ipso oretenus fecerit; tumque quarta nocte ad Tenyam ad certam Szaviczam, Rascianam a civitate inferiori, domum habentem, cometaneam sibi, cum Szavicza ac Maxima ex Chepin inde Dalyam ad Mariczam et ejus matrem vid(u)am volarunt, et Tenyae panem comederunt, volarunt praeterea cum fatente eadem occasione duae Szmilanae ex Chepin iam demortuae, Jellicza vero actu in arresto existens nullatenus fuit. In quo scamno usque tertium qua­drantem ad nonam persistens, relaxationem petiit, qua admissa bénévole fassa est:

Next

/
Oldalképek
Tartalom