VJESTNIK 2. (ZAGREB, 1900.)
Strana - 236
236 R. Dedit ex ista tortula sorori dicti Zivan Vukovics et etiam filiae. I. Suntne ergo resanatae soror et filia eiusdem Zivan ex sumptione illius tortulae? R. Omnino sunt resanatae. I. Ex quibus ingredientiis ista tortula est confecta? R. Non seit ex quibus ingredientiis. sit confecta tortula, quia adstantis mater a certo noto sibi Thurca illam comparavit et adstanti reliquit. I. Quales artes magicas adhuc adstantem mater docuit? R. Nullam artem magicam docuit praeterquam quod praescitam tortulam fatenti rcliquerit. I. Cum quibus personis adstans solet magica converticula frequentare et in quibus locis? R. Nihil ad hoc fatetur. I. Complices adstantis Jellicza et Maxima inarestatae quale comertium et praestigias cum adstante habent? R. Zivan Vukovics proclamavit, quod Jellicza sit mater et Maxima soror adstantis, cum quibus nullum comertium aut praestigias habet. I. Quibus personis aut animalibus per suum veneficium nocumenta intulit? R. Nulli aliquod nocumentum intulit sed experta est, quod ipsius vacca fuerit infascinata et lac ipsi suppressum. I. Quibus ergo artibus item vaccae suae lac reduxit? R. Nulla arte reduxit. I. Quales sunt incantationes, quibus solet homines et animalia medica're ? R. Negat ullas se incantationes scire, sed nec orationem dominicam, nec salutationcm angelicam, nec symbolum apostolorum, minus alias preces seit orare. I. Utrum propter artes magicas fuerit iam castigata et incarcerata? R. Nunquam. Signatur loco die et anno quibus supra. Balthasar Miksics, incliti Comitatus Veröczensis Ordinarius Judex Nobilium. Stephanus Poör, praelibati incliti Comitatus Veröczensis juratus assessor. (In dorso): Examen Anniczae Paukovics Jovan uxoris Chepiniensis in puncto magiae CC. Registr. Nro. 165. Anni 748. II. Anno Domini 1748-vo die vero 14-ta mensis Octobris, in domo providi Jovan Panich, vigiliarum magistri pagi Chepin, inclito comitatui Veröczensi adiacentis, per me infrascriptum, pro parte porro Magistratuali, contra infrasertam sagam Anniczam, ex eodem pago Chepin facta est inquisitio modalitate sequenti ;