VJESTNIK 2. (ZAGREB, 1900.)

Strana - 237

237 Primus itaque in ordine testis, providus Sivan Vuchinich, Rascianus Graeci ritus non uniti, ex pago Chepir., uxoratus, annorum circiter 42, adiu­ratus, examinatus, fassus et attestatus est scitu, visu, et auditu, quod ante annos circiter 9, tempore videlicet pestis hicce grassantis, filia ejusdem Mara, annorum 4 senex, derepente infirmata, ac iam iam exspirare volens, fatens re­medio quaerendo, a pueris audivisset, quod certus Joso dixisset, nullus fundus in tam pulchro stat loco sicut fatentis, auditis istis, fatens ultro interrogavit, unde hoc sciat, ad quae pueri, seit ille etiam quare proies moriantur, et noscit omnem sagam ; pereeptis istis, illico ad praefatum Joso abivit, secumque domum suam deduxit, visa proie, dixit idem Joso, ista prolis est consumpta, eat ad Anniczam illa mederi ipsi potest: ad hoc fatens sclopum aeeipiens, eamque terefacere volens, illac ad ipsam abivit, remediumque sanitatis solicitavit, et postquam terefacta esset, aeeepit modicam micam quasi fermenti, ad fatentem abivit, ibidemque ad palmam spuens fermentum illud madefecit, prolemque sub axillis et ad pectus inunxit, modiceque in aqua fontana, per nullum adhuc ex illa amphora gustante (semel nihilominus ad os suum attrahens, attractamque rursus aquam in amphoram dimittens) proli bibere dedit, ac post aliquod tem­poris spacium commedere ineepit resanataque est, et in hodiernum diem vivit. (In margine adscriptum :) In judicio personaliter constitutus fassionem suam per omnia ratifieavit, addito eo quod dum Essekinum ad carceres dedueta fuisset, ab equitibus comitatensibus modice terefacta, se omnino criminis hujus insimulatam, et ab anno grassantis pestiferae luis magiarum artem exercere, ast duos quoque cum eadem interesse, quandam videlicet Hellenam et Maksimam, actualiter incarceratas ineusatas esse. Anno rursus praeterito alteri proli masculae eodem ferme morbo pressae candem rem dedisset, sanitatique pristinae, propter quod mancam effecisset, restituit, prius nihilominus fatentis quatuor proies mortuae sint, antequam supra­scripta filia infirmata exstitit, addit praeterea testis quod saepius ad demortuam uxorem suam noctu venissent, ipsamque valde (eadem ipsi ita conquerente) mortificassent, quae vero fuerant, testis ignorât. (In margine:) In judicio personaliter adstans fassionem suam per omnia ratifieavit. Secunda in ordine testis Joanka Cziro Jovichich consors, Rasciana, an­norum circiter 40, ex praefato pago Chepin, adiurata, examinata, fassa, et at­testata est scitu, visu, et auditu, quod ante annos circiter 10, dum videlicet certa occasione semel cum praescita Annicza in domo fatentis nerrent, filio suo Maxim vocato, alias vegeto et sano, derepente caput dolere ineepit, irrata fatens Anniczae; post aliquot tempus, octo circiter dies eadem Annicza adve­niens, fatentem allocuta est, quid facis, testis respondit, nihil, ast deploro meum filium morti proximum, tandem Annicza unam micam ex farina confecta fatenti trans sepes porrexit, instruendo in aqua nullo prius gustante in cocleari filio hocce ebibendum dari, quo sumpto filius suus immédiate melius sibi sentire doloresque capitis cessare affirmavit; evenit praeterea eodem anno alteri filio fatentis Mittar nominato, qui ejusdem Anniczae pascebat equos in paseuis, récente alias ipsissimo mane ad pratum exeunte, graves, imo plane lethales sensisse dojores, quod posteaquam alii ibidem existentes pastores hocce obser­vassent, eundem mori existimassent, fatenti revelarunt, quibus pereeptis, quid

Next

/
Oldalképek
Tartalom