VJESTNIK 2. (ZAGREB, 1900.)

Strana - 226

226 Austriae, dux Burgundiae, Brabantiae, Stiriae, Carinthiae, Carniolae, marchio Morauiae etc., memoriae commendamus tenore praesentium signiflcantes quibus expedit uniuersis, quod pro parte et in personis fidelium nostrorum prudentum et circumspectorum iudicis, et iuratorum, ceterorumque civium civitatis nostrae Kaproncza, exhibitae sunt nobis et praesentatae quaedam litterae serrenissimi principis quondam domini Matthiae Hungariae regis, praedecessoris nostri, felicis memoriae in pergamena sub suo secreto et pendenti sigillo quo ut rex Hun­gariae utebatur, priuilegialiter confectae et emanatae, quibus mediantibus certas litteras serenissimi principis olim domini Sigismundi regis tenorem quarundam litterarum Ludouici similiter regis Hungariae, felicis recordationis, super quibus­dam libertatibus et priuilegiis eorundem civium civitatis nostrae Kaproncza emanatarum, in se confirmatiue continentes, roborasse et confirmasse dinosce­batur tenoris infrascripti, supplicatum itaque est majestati nostrae per eos suis, et aliorum conciuium suorum ac incolarum dictae civitatis nostrae Kaproncza, nominibus et in personis humiliter, ut dictas litteras quondam domini Matthiae regis, ac omnia et singula in eisdem contenta, ratas, gratas, et accepta ha­bentes, litterisque nostris priuilegialibus de uerbo ad uerbum inseri et inscribi faciendo pro praefatis iudice, et iuratis ciuibus populis, et incolis eiusdem ciui­tatis nostrae Kaproncza, modérais et futuris innouantes, perpetuo ualentes gra­tiose confirmare dignaremur. Quarum quidem litterarum tenor talis est: (sequitur praecedens documentum). Nos itaque accepta huiusmodi humillima supplicatione pro parte praefatorum iudicis et iuratorum ceterorumque ciuium populorum et incolarum praenominatae ciuitatis nostrae Kaproncza, nostrae modo quo supra porrecta majestati, regia benignitate exaudita et clementer admissa, predictas litteras praenominati condam domini Matthiae regis, non abrasas, non cancel­latas nec in aliqua sui parte suspectas, sed omni prorsus vicio carentes, prae­sentibusque litteris nostris de uerbo ad uerbum sine diminutione et augmento aliquali insertas et inscriptas quoad omnes earum continentias, clausulas, et articulos innouantes, acceptauimus, et pro praefatis iudice, et iuratis ceterisque ciuibus, populis et colonis dictae civitatis nostrae Kaproncza modérais et fu­turis perpetuo ualituras approbauimus, et confirmauimus. Imo *innouamus ac­ceptamus, et approbamus ac confirmamus, saluis iuribus alienis, harum nostrarum quibus secretum sigillum nostrum quo ut rex Hungariae utimur est appensum vigore et testimonio litterarum. Datum per manus reverendissimi domini Nicolai Olahi, episcopi Zagrabiensis, cancellarii fidelis nobis sincère dilecti, in ciuitate nostra Lythamerycz vigesima tercia die mensis Junii, anno domini millesimo quingentesimo quadragesimo septimo, regnorum nostrorum, Romani decimo septimo, aliorum uero vigesimo primo. Ferdinandus. Nicolaus Olahus E. Zagrabiensis. Originale membraneum. Dependet in zona sericea rubri et viridis coloris sigillum regis. In archivo reg. et lib. civitatis Koprivnicae. Emilij Laszowski.

Next

/
Oldalképek
Tartalom