VJESTNIK 2. (ZAGREB, 1900.)
Strana - 15
15 res suas redderet et bona s[ua]. Cum. a curia None ab ipsa aliquam rationem et heredibus suis habere non posset, quia curia None contra eandem se intromittere nolebat, ipsa autem excusabat se et circa hanc velle habere suum consilium et nihil faciebat. Iterato misimus per alium nostrum nontium et nichil habere potuit ab ea. Vnde nos comes supranominatus cum nostris iudicibus et curia, uolentes prouidere dicto nostro ciui, ut ordo iuris postulat et requirit, fecimus ad sonum campane congregari consilium Rogatorum Jadere et, posito partito per bellottas, ad ... . gendum consilium et fauorem Damiano predicto in hac parte, acceptatum fuit per ipsum consilium et maiorem partem ipsius, dare pignora Damiano predicto et suis heredibus et succc[essoribus]de predictis suis terris, vineis, bestiis et debitis, supra uxorem condam predicti comitis Micha[lis et] heredes et successores et super [ijobagiones suos et bona eorum in personis sicut in rebus, usque ad plenam suam satisfati[onem] . . . rerum in Jadera et ubicunque ipsas uel ipsam posset reperire, ut liberaliter intromittere et h ... . Quam uero refformationem dicti consilii Rogatorum, nos predictus comes cum nostris iudicibus, per nostram diffinitiuam sententiam ratifücauimus et confirmauimus ac per sacramentum ipsum mus, ut suum dapnum a libris • CCCC • paruorum denariorum inferius per ueritatem in hac parte ? receptum atque retentum maniffestari deberet; qui tactis sacrosanctis euangeliis sacramentum suum dapnum de libris • CCGC • paruorum denariorum fecit coram nobis et de plus. Vnde supra h[oc dedimus ei] in pristaldum virum nobilem Micham Mar[t]inuscii, de dicto consilio, et nostrum iudicem, ad he[c omnia] predicta taliter percomplenda. Et ego dictus Micha, pristaldus constitutus per predictum dominum [comitem et eius consilium], auctoritate offitii mihi commissi, predicta omnia esse vera testificor in salutem [anime mee] coram testibus supradictis. CVII. 1289 26. Julii. Presentibus Damiano de Milgosto et Andrea de Soppe et aliis, Radda vidua Dobrini calegarii et Rastinne eius filius, (h)abito verbo a venerabili abbate sancti Grisogoni, fratre Johanne de Curtiscia, vendunt Nicole filio condam Petri et Pribislaue eius uxori habitatoribus Jadere, tres gonayos vitium cum arboribus super terram monasterii sancti Grisogoni, positam ad Riuum : de borea apud vineam Dommici Bedriçe, de trasuersa apud vineam presbiteri Mathei de Orlando, de austro apud terram dicti monasterii, et de quirina apud vineam Grisogoni de Sotoniso; que vinea reddit monasterio decimum totius usufructus pro terratico, pro pretio librarum • LH • denariorum venetorum paruorum. No. 25, p. 9. CVIII. 1289. 26. Julii. Presentibus Creste de Grubogna et Francisco de Bitesa et aliis, Radobrat sartor filius condam Bode de Almescio habitator Jadere, recipit ad lucrandum a Cepregna filio Ratei de Poliço (Poljica in comitatu Nonensi) habitatore Jadere libras quindecim denariorum venetorum paruorum. No. 26, p. 9.