VJESTNIK 2. (ZAGREB, 1900.)

Strana - 16

16 CIX. 1289. 26. Julii. Sententia cassata de terris in Tričice (Zemunik). No. 27, p. 9. Breuiarium Eodem die (No. CVIII), presentibus Damiano de Miligosto et Bogde de Micha de Spela Jadrensibus et aliis. Cum coram nobis Jacobo Te­Laurech s. opulo comité Jadere suprascripto et nostris iudicibus et curia [pro­positum] foret, quod plures questiones ventilate sunt inter Bogdde de Lourechna ex una parte, et ex altera inter Micham Mataffarri, advocatum pro parte et nomine Stane uxoris condam Bocariçi et Brane eius fllie uxoris sue, atque Micham Micusci advocatum pro parte et nomine heredum condam Stephani de Formino, de quibusdam terris de Triçiçe. Vnde nos comes superius nominatus cum nostris judicibus et curia, auditis et intellectis questionibus, allegationibus, rationibus et cartis partium predictarum, omnes unanimiter et concordes, habito consilio diligenti, unanimiter et omnes concordes, per nostram diffinitiuam sen­tentiam adiudicauimus quod potoccum totum ipsius ville libère et perpetuo sit predicti Bogdi, secundum continentiam unius sui instrumenti facti manu Lo­deuisci, sacri palacii notarii et nunc Jadrensis jurati, quod sic incipit: In Christi nomine amen. Anno ab incarnatione eiusdem millesimo -CC- septuagessimo primo, indictione quintadeeima Jadere, die quinto exeunte Januaru etc. ; et ut in eo inferius continetur. Item de terra, que est uersus trasversam, a via, que vadit in Kaurilmost ad sanetum Bartolomeum, quam Vitus de Cerna ipsi Bogde dedit; sententiamus difflnitiue, quod ipsa Stana atque Brana eius filia cum suis heredibus uel successoribus et omnes heredes dicti Stephani de Furmino, non possit a dicto Bogde uel ab heredibus suis eam petere nec reeipere, set si habent quid petere super ipsam, petant a dicto Vito ; et insuper, quod omnes isti pre­dicti Stana et Brana atque heredes dicti Stephani de Furmino ullo tempore possint a dicto Bogde petere aliquid de blado siue reditibus, quos Bogde huc usque habuisset et reeepisset de terris inventis, quas ipse Bogde plus de parte sua de dicta villa tenuisset a predicto Bogde cum suis heredibus et successoribus a predictis Stana et Brana et ab heredibus et successoribus suis atque a filiis et heredibus dicti Stephani de Furmino et eorum heredibus et successoribus, per nostram diffinitiuam sententiam liber et absolutus maneat temporibus universis. Et sie super huius nostre sententie difflnitionem dedimus in pristaldum Micham Martinuscii judicem Jadere, ad hec omnia et singula totaliter percomplenda. Et ego dictus Micha pristaldus, per predictum dominum comitem constitutus, auetoritate officii mihi. (Ita desinit; sequitur nota) de blado et reditibus supra­scriptis comissi per predicta omnia esse que est inter eorum villam et Seme­nicum (Zemunik), uera testifleor in salutem anime mee coram testibus supra­scriptis. (Deinde:) De mandato domini comitis supradicti cancellaui et anichi­laui prêter nomina (Crtice desuper obdueta, cassata est). CX. 1289. 27. Julii. Comes Jadrensis cum sua curia concedit priori s. Michaelis de Scopulo (Galovac), ut possit dare ad pastinandum ad septimum terras mo­nasterii sub monte Bracelli, dispensans eum de parte capta consilii Jadrensis, qua terrae tantum ad quartum dandae sint. No. 23, p. 10.

Next

/
Oldalképek
Tartalom