VJESTNIK 1. (ZAGREB, 1899.)

Strana - 170

paruorum, pro quibus do loco et afficto totam unam meam stationem, positam iuxta plateam Jadere, in qua tu mercaris, hinc per tres annos conpletos nuper venturos, ad habendum ipsam stationem cum tuis heredibus et successoribus et tenendum et habendum et gaudendum et possidendum et utilitatem faciendum esse ea per totum tempus annorum trium nuper ventu­rorum, quam stacionem promitto .... et successoribus excalopniare et deffen­dere tibi et tuis heredibus pro ratione ab omni persona per totum tempus no­minatum, super me et omnia bona mea presentia et futura. Ita quod non possum per me vel meos heredes tibi vel tuis heredibus predictam stacionem accipere in dictum tempus completum, per me nec per alios nec eam vendere nec per ullam aliam causam vel rationem seu ingenium, omnibus capitulis et excep­tione et occ(asione?) remotis. XIII. 1289. 1. Januarii. Mutuum causa amoris inter Radoslavum scutarium quondam Deseni et Gregorium barberium quondam Pribidruzi. No. 192. p. 60. Eodem die (no. IV.) presentibus presbitero Laurentio sacerdote sancte Marie et clerico Johanne diacono sancti Michaelis. Fateor Radoslauus scutarius filius condam Desegni habitator Jadere, quatenus mutuo habui et accepi a te Gregorio barberio filio condam Pribidrusci habitatore Jadere libras sex denariorum vene­torum paruorum, quas mihi causa amoris mutuasti, quas cum meis heredibus et successoribus tibi et tuis heredibus et successoribus .... integraliter absque omni periculo et ecc(eptione) dare et reddere atque solvere Ressurec­tionis Domini nostri Jesu Christi nuper venturum, sub pena dupü et omnium expensarum, quas in curia vel extra feceris hac de causa XIV. 1289. 6. Januarii. Joannes prior sancti Michaelis in insula Ugljan dat ad pastinandum terram monasterii, positam in monte Brazolli in eadem insula, Ra­došio quondam Slavki ciusque uxori Pribae. No. 193. p. 61. In Christi nomine Amen. Anno Incarnationis eiusdem mille­Radoscii s j m0 ducentesimo LXXXVIII1. Indictione tertia mense Januario die sexto intrante, Jadere temporibus equidem domini Petri Gradenico et Pribe incliti ducis Venetiarum et domini Andrée Galsonis venerabilis Ja­uxon suc s drensis electi ac domini Marini Superançii egregii comitis, presen­tibus Grubessa filio condam Biçale et Ivanno vocato Açolino filio condam Druscine Jaderensibus et aliis. F atemur nos fráter Johannes prior sancti Mich(aelis) de Scopulo vna cum fratribus nostris Andrea et Radoscio et Mi­chaele, quatenus ad pastinandum damus et concedimus vobis quidem Radoscio fabri filio condam Slauco et Pribe uxori tue habitatoribus Jadere, gonayos octo comunis de terra nostri monasterii munda et immunda posita in insula sancti Michaelis de monte in monte Braçolli, de borea apud presaliam Pribco et de qui­rina iuxta presaliam Dabrogne; secundum quod presaliam fecistis, tali pacto et conditione, quod cum nostris heredibus et successoribus dictam terram pastinare

Next

/
Oldalképek
Tartalom