VJESTNIK 1. (ZAGREB, 1899.)

Strana - 171

171 et informare colere et totam laborare teneamini, hinc ad annos decem completos sub pena librarum XX. denariorum venetorum parvorum, et de omni fructu inde habito teneamini nobis et nostris successoribus annuatim dare et reddere fide­liter septimum in vinea pro terratico, et partem nostram conducere nostris ex­pensis ad ripam maris, ubi fuerit barca nostra; nec audendo sine nostra consci­entia vendemiare; et si de fructibus recentibus eius vendi volueritis, septimum denarium nobis dabitis : et si ficus récentes causa comedendi. domum portaueritis, de illis non teneamini; et si ius nostrum fradaveritis nobis sex iperperos paca­bitis nomine pene; et si ius vestrum vendére volueritis, nobis denuntiare et dare teneamini pro eo pretio, quod ab altero habere poteritis; quod si emere nolu­erimus, liceat postea vobis vendére et dare et pro anima iudicare sicut melius potueritis saluo iure nostro. Quos octo gonaios terre predicte cum nostris succes­soribus vobis et vestris heredibus et successoribus excalopniare in ratione pro­mittimus ab omni persona, super nos et omnia bona predicti nostri monasterii. Que omnia suprascripta nos predictus Radoscius faber et Priba coniuges cum nostris heredibus et successoribus laudamus approbamus ac tenere et observare promittimus. XV. 1289. 6. Januarii. Joannes prior sancti Michaelis de insula Ugljan dat Dobronjae dvornico quondam Bogdani terram imboscatam in monte Brazolli ad pastinandum. No. 194. p. 61. Eodem die presentibus suprascriptis (No. XIV). Nos suprascriptus fráter Johannes prior sancti Michaelis de Scopulo de Jadera una cum suprascriptis fratribus nostris .... concedimus ad vineam plantandum gonayos tres de terra inboscata predicti nostri monasterii, posita in monte Braçoli, secundum quod pre­saliam fecisti, tibi quidem Dobrogne svornico filio condam Bogdane; de quirina possidet Creste filius condam Radosci Carcoresci et de austro possidet Peruanec, ad septimum .... tres hinc ad quattuor annos pastinare teneamini modo et ordine suprascripto, super penam librarum X. Que omnia suprascripta ego dictus Dobrogna laudo confirmo ut in eadem fieri débet. XVI. 1289. 6. Januarii. Joannes prior sancti Michaelis de Ugljan dat Gre­gorio quondam Bogdani terram in monte Brazolli ad pastinandum. No. 195. p. 61. Eodem die presentibus suprascriptis (No. XIV). Nos suprascriptus fráter Johannes prior sancti Michaelis de Scopulo vna cum fratribus nostris concedimus ad pastinandum ad septimum tibi quidem Gregorio filio condam BogdjaneJ gonayos quinque de terra predicti nostri monasterii, posita in monte Braçolli: de austro possidet Mladagna et de quirina possidet Slauco Vertica­siça; hinc ad annos Septem, ad pastinandum secundum quod presaliam fecisti; sub pena librarum • XV * modo et ordine suprascripto. Que omnia suprascripta ego Gregorius laudo et confirmo.

Next

/
Oldalképek
Tartalom