VIESTNIK 9-10. (ZAGREB, 1941.)

Strana - 75

rum nominae ipse sortitus, cura minori sors tetigisset, ne ipsis viventibus inter Sorores altercatio oriretur post mortem alterutrius hujus Testamenti aperitionem distuli, mortua namque una ex ne­potibus meis, Clara vel Joanna tunc caeterarum usufructus cessare debeat, et si Cattarina tunc vixerit, habeat loco usufructus iterum legatum Annuum, quod in primo Testamento ipsi reliqui donee vixerit. Si Clarae priori mori contigerit, et filios masculos legi­timus reliquerit, et aliquis ex ipsis ad Studium proficisci voluerit, habeat usufructum omnium meorum locorum montium fidei Romae existentium post Dotium solutionem per septennium, si per sep­tennium in studio manserit et si Doctoratus interim gradum sumpserit habeat quoque octavi Anni usufructum et meam biblio­tecam cum omnibus instrumentis Mathematicis. Si autem Joannae priori mori contigerit Clara superviviens post Dotium solutionem ipsorum Montium fidei fructus percipiat donee viverit. Heredes autem universales perpetuus de tempore in tempus seguenti ordine substituo. Primo namque post mortem alteruitrias ex nepotibus meis scilicet Clarae, vel Ioannae omnium bonorum meorum, mo­bili urn stabilium, iurium, et accionum ubicumque existentium, in omnibus incluse intelligantur loca mea montium fidei in Alma Vrbe Roma existentia eorumque usufructus post usufructuarios suprascriptos, heredem Universalem substituo filium legitimum masculum primogenitum vel maiores etatis inter masculos Ioannae nepotis meae, modis et conditionibus infrascriptis. Quod omnia bona mea suprascripta non possint ullo unquam tempore vendi, donari, vel quovis quaesito colore vel ingenio deteriorari, vel malï­gnari, aut dividi, sed vadant semper omnia unita de primogenito masculo legitimo in primogenitum masculum lure primogeniturae in perpetuum donee fuerif proles legitimo masculina Ioannae supradictae nepotis meae, quae si in plures Stirpes divideretur succedere debeant inter se unus post alium prout iure primogeni­turae Masculi legitimi succedere debeant. Secundo quandocumque contigeret deficere prolem legitimam masculorum Ioannae Suprascriptae, tunc substituo masculum legi­timum descendentem à Clara nepote mea supradicta, repetito ordine sucessionis, et conditione non alienandi vel malignandi suprascripta. Tertio quandocumque defecerit Masculina légitima proles Clarae suprascriptae tunc succédât Masculus legitimus primo­genitus de Domo Luccari Nobilium Spalatensium descendens à Hyeronimo Luccari Amitivo meo. Iure primogeniturae repetitis

Next

/
Oldalképek
Tartalom