VIESTNIK 9-10. (ZAGREB, 1941.)
Strana - 76
76 omnibus casibus, et conditionibus idonec fuerit proies légitima masculorum ab ipso Hyeronimo descendentium in perpetuum. Omnibus autem supravocatis primogenitis hanc eonditionem appono, quod si quivis eorum proprio vitio, vel maiorum deffectu ammitteret lus nobilitatis Patriae suae, amittat, et sit privatus Iurae sucessionis, vel possessionis omnium bonorum meorum, et succédât qui nobilitatis Iura habens proximè est vocatus Iure primogeniturae. Quibus omnibus suprascriptis primogenitis in perpetuum gentis Luciae cognomen, et relinquo, quod si aliquis adeô ingratus fuerit, vel cognomen Lucij dedignabitur, vel insigne meum omiserit, sit illico privatus omnium bonorum meorum fruitione, et succédât qui proximè vocatus est ad sucessionem primogeniturae, ut supra omnibus semper hac conditione repetita. Sed si omnes supradicti primogeniti defficerent, tunc ultimo loco succédât Magnifica Communitas Nobilium Tragurij in omnibus supradictis bonis meis repetita conditione non alienandi quae debeant administrari in perpetuum per Commissarios infrascriptos, qui pro tempore erunt, et formare librum imitationem librorum opperariae, ac pro ipsorum labore habeant duos prô centenario, tam si ipsi coligent omnes redditus, quam si eis locabunt de consenso dominorum Iudicum, et Consiliorum vel maioris partis eorum. Vsusfructus autem in ulla re, causa, vel occasione non possit, sed de eis mitti debeant, unus vel duo Nobiles Iuvenes Tragurij, qui non extendant etatem 20 annorum, nec sint minores duodecim ad studendum prout maiori parti Consilij Tragurij videbitur, et quilibet ipsorum stare possit in studio per septennium, et qui interim gradum Doctoratus adeptus fuerit habeat quilibet solitos quoque Doctoratus expensas, sin autem gradum Doctoratus aliquis non consequetur, teneatur reddere Commissarijs meis omnes pecunias quas usque tunc recepisset. Ideo Commissarij ipsi teneantur recipere cautionem de reddenda sibi pecunia, quod si facere omisissent, teneantur solvere de propio ad instantiam aliorum Commissariorum, qui pro tempore erunt Dominorum Iudicum, et Consiliorum, vel cuiuslibet alterius. Ad restitutionem autem non teneri declaro illos, qui casu aliquo fortuito, vel continuationem studiorum omiserint vel Doctoratus gradum distulerint, quod à Dominis Iudicibus, Consiliarijs, et Sindicibus in offitium tune existentibus cognosci debeat, et in casu paritatis oppinionum Dominus Comes décernât. Declarando meam intentionem esse, ut singulae Nobilium Tragurij Familiae gradatim admittantur ad hoc benefitium, ideo quando de una familia fuerit unus ad Studium non possit de eadem famiUa