VJESNIK 8. (ZAGREB, 1939.)

Strana - 56

patet ex eo, quia minimum bis eundem in causam attractum supra me­moratus Casparus ita enormibus plagis affecisset, ut semimortuum eundem in causam attractum familia domum detulisset. Item ubi dicit procurator actoris, eundem in causam attractum ore id saepius îassum fuisse, dicit, ad caput negando, si ulio unquam tempore aliquid similium locutum fuisse. De reliquo peteret ut supra. Actor prioribus eius semper inhaerendo dicit, se non praecise di­xisse, non esse necessarium pro teste antelatum Casparum Sidnich, verum dixisse sufficere etiam unicum testem in praesenti casu, si plures non essent, secundum praecitatum authorem, dixissetque ex praemissis excep­tionibus contra eundem in causam attractum nullo modo amoneri posse. Ideo peteret per omnia ut supra. In causam attractus dicit procuratorem actoris expresse dixisse, testem praecitatum non esse necessarium. Et quia neque unus neque duo testes ad condemnationem unius personae sufficiant, procurator autem fisci se in probam maleficii contra priuilegiationem suam se immiserit, petit eundem probam suam sufficientius adducere, et iuxta quaest. 11. pag. 139. Kitonichii, omnes illos testes, quos in attestationibus suis pro testibus haberi cupit, in medium et praesentiam judicis adducat perso­naliter priores fassiones recognituros, quia ad simplicem inquisitionem neminem licet condemnare. Torturae autem, cum de lege non detur expressa, iuxta quaest. 8. cap. 6. de communi inquisitione pag. 135. Kito­nichii, nisi contra rusticos, qualis modernus in causam attractus esset, sed libertinus, qui bonus emptitiis ab eadem ciuitate emptis gauderet. De reliquo ut supra. Actor dicit ad allegationes procuratoris in causam attracti suffici­enter hactenus respondisse, easque réfutasse. In reliquo peteret eundem torturae primum, deinde supplicio extremo affici. Deliberatum est. Cum ex confessione oris proprii ipsius in causam attracti, turn ex diversis testimoniis in idem concurrentibus, eundem in causam attractum torturae aeque fortiori subiiciendum esse. Ulteriorem vero de morte, de qua fiscus ex praemissis a se productis testimoniis urgeret, -disferri deliberationem. In causam attractus protestatur super praemissa deliberatione, et petit novum judicium, siquidem omnibus in causa succumbentibus nouum judicium suffragare debet. Actor inhaeret judiciariae deliberation! et dicit nouum dari non debere ante decisionem totalis causae. Procurator in causam attracti dicit mox ut aliquis vel in parte

Next

/
Oldalképek
Tartalom