VJESNIK 6. (ZAGREB, 1931.)

Strana - 75

75 Tertio, quid adhuc praeter expositos 51. et respective 30 flo­renos, conjunctiva vero 81 florenos rhenenses praestent? Ad hoc responderunt: Quod maiaiium et apum decimam praestent, ea quidem modali­tate, quod ad complementum decenarii numeri singulum maialem et respective apum examen, uno crucifero redimunt, ad decenarium vero numerum aequantibus, aut ad indefinitum superantibus unum solum maialem et respective unum examen praestent. Quarto, an, et quid praeter praeexpositas dacias praestent? responderunt: quod nulla omnino servitia seu libertinalia seu collo­nicalia, nihil in parafa et nec in naturalibus, verum occasione decima­tionis maiaiium et respective apum, officialibus dominalibus prandi­um solum, quod ipsis effective ad 40 iam florenos rhenenses ex eo, quod dominales officiates pro tali occasione multos extraneos no­biles et notos sibi homines secum assumant, et per communitatem interteneri faciant, exurgeret, praestent. Quinto, qualia habeant bénéficia? respondent: Quod totum terrenum Czvetkoviczense, excepto prato Cute, in quo dominium usque festum sanctae Margaretae solum, post festum vero sanctae Margaretae ipsa communitas privatim pascuum exercet, possideant, omnemque pascuationis et glandinationis taxam, prout et censum a tenutis extraneorum ipsi percipiant et in communes ne­cessitates suas convertant. Universa regalia libère et privative, quin dominium terrestrale, seu ius educilli, seu macelli, seu molendinorum in terreno ipsorum unquam exercuerit, habeant; habeant praeterea successionem fisci in caducis incolarum mobilibus et immobilibus substantiis, liberam item iudicis et iuratorum electionem, liberam emptionem et venditionem fundorum, tenutorumque suorum, sigil­lum denique pro celebrandis fassionibus, decimam ecclesiasticam a terreno suo nullam praestent, et neque praestiterunt seu in natura, seu in aequivalenti. Super qua coram nobis elicita suprafatorum incolarum bene­vola et matura fassione, praesentes extradandas esse duximus testi­moniales. (L. S.) Michael Plantych, incliti comitatus Zagrabiensis iudex nobilium et conscriptor urbarialis m. p. ad id specialiter deputatus. (L. S.) Georgius Luketich, iuratus fori utriusque causarum advo­catus, conscriptor m. p. Original s dva pritisnuta pečata u arkivu zagreb. županije: Urbarialia facs. 38JA. No 81a. (Cvetkovići.)

Next

/
Oldalképek
Tartalom