VJESNIK 6. (ZAGREB, 1931.)
Strana - 74
74 Hum hominum numero stipatis prandium, quod ipsis incolis Czvetkoviczensibus ad 40 et ultra florenos exurgeret, dare debeant, in obversum punctorum prohibitorum generalium per hoc regnum anno superiore circulariter publicatorum, spectabilem dominationem vestram pro incumbente mihi officio requirendam esse duxi, quo excessum hunc sub poena oppressionis pro hoc, et futuris annis in stantanee sufferre, ordinationemque hanc meam cum dominio terrestrali, cum et communitati sub authentica expeditione sua notam reddere, proque accurata eius observatione intimare, atque si hoc ipsum in aliis quoque dominus observaretur, praeferenter Ordinationen! meam ad alia quoque dominia extendere velit; constanter perseverans. Spectabilis dominationis vestrae, Zagrabiae, 25. septembris, 1774. servus obligatissimus Ioannes Neuhold manu propria. Prijepis ovjerovljen po Matiji Bornemisza afiter Ztolnykovich de Mikuiich, kr. savjetniku i zagrebačkom red. podžupanu. U arkivu općine Cvetkovići. 211. 1774. 26. septembra. Izjave Cvetkovićana o podavanjima gospoštiji i o pravima njihovim. Anno 1774. die 26. septembris constituti sunt in praesentia illustrissimi domini consiliarii aulici et commissarii regii Joannis a Nayhold incolae communitatis Czvetkovich, e quorum medio Petro Borkovch, supano, Michaele Dimnyakovich, fisco communitatis, et Petro Batussich, seniore ad praetitulatum dominum commissarium regium exmissis super sequentibus punctis examinati habentur. Primo, an recordentur aut vestigium aliquod habeant, quonam titulo fassionem suarum puncto tertio expositos florenos rhenenses 51 praestant. Responderunt se nullatenus scire qua ratione ad praestationem praeviorum 51 florenorum devenerint, id tarnen fateri posse, quod hos 51 florenos ab immemorabili pacifice semper praestiterint. Secundo, a quo tempore praecitato fassionum suarum puncto tertio indictatos 30 florenos rhenenses dependant. Ad hoc responderunt: Praestationem hanc ex praetensis quibusdam vecturis, contra quas coram capitulo Chasmensi ut sub B., anno 1699. 1 ) protestati sunt, provenisse, seseque eosdem 30 florenos etiamnum dependere. *) Vidi doikumenat od g. 1699. 23. januara pod br. 158.