ARHIVSKI VJESNIK 51. (ZAGREB, 2008)

Strana - 306

cet fešto Epiphaniae Domini, ex aliquo loco ebrius domum venisset eidemque testi dixisset sclavonico idiomate: »Poidi y povegs gozpe nai ze zpove, ar nebude vecs od zutra sivela!« Idem tarnen testis Dominae olim Catharinae Keglevics haec non dixisset. Et ite­rato adsequenti die summo mane eundem testem interogasset an ejdem Dominae ea quae per eundem nunciasset dixisset. Respondit idem testis quod non. Tunc ejdem dixisset: »Poidi bezte lilék kurva y povegioy, ar takomi Bogs pomozi y zveti Ferencz, da nebude od danaz vecse siva nekaze zpove!« Et cum idem testis haec verba ab eodem audivisset parocho videlicet Thoma Palffy, ibidem in majori Ztubicza Ecclesiam sancti Georgii permanente, qui tunc in arce praefati Francisci Petricevics confessionem ipsius Dominae exaudire venisset, dixisset. Auditaque confessione ejusdem, idem parochus eidem Dominae dixisset eandem eodem die morituram. Audito hoc eadem Domina in terram praenimio langu­ore decidisset. Post prandium vero, dum idem parochus in eadem arce pro eadem apud eundem Franciscum Petrichevics supplicasset, et ad eandem inferius descendendo, ubi incaptivata fuisset, ipsa et praefatus parochus, ambo flexis genibus, eundem Petriche­vics rogassent ut eandem parvo tempore vivere permisisset, tunc ibidem eundem pa­rochum per barbam et capillos traxisset, et per domum hinc inde traxisset inquiendo: »Palichya deczi kurvinomu plesivomu musu czez oblok snim!« Et cum abinde idem parochus discessisset, praefatus Petrichevics quendam suum colonum nominem Cziglinicsky ad se vocasset eundemque tribus vicibus framea eva­ginata adjurasset, dicendo: »Ono imaz golu sablu od zeczyoi glav, aliu zaguthy, y ako ty necses nie, hochu ia tebe, ter lilek kurvin muz zaviniye glavu kakty gusku da y ne pizne!« Post vero eundem testem ad eandem misisset ut ad eundem ad coenam veniret. Quae et venisset, eidemque propinasset hunc in modum: »Boghti pomozi, Katicza, vuto ime dabiteze Bogs dal zkoro mogal mentuvati!« Quae cum eidem respondisset: »Perquam facile Domine mi!« Et, cum post modicum tempus deorsum in Domum familiae inisset, secutus est eandem praefatu colonus Cziglinicsky dixissetque idem praefata domina: »Cur tu post me venisti, Cziglinicsky?« Qui respondisset: »Liberum est mihi huc iam venire!« Ipsoque facto eandem incepisset suffocare, quam et tune suffocasset. Idem autem testis pro tunc fuisset in porta ejusdem domus frontis audivissetque clamorem bis: »Yay, iay!« Idemque testis oculis suis eandem dominam mortuam in lecto ipsius vidisset, quam cum praefato colono idem testis ad ejusdem lectum ponere juvare coactus fuis-

Next

/
Oldalképek
Tartalom