ARHIVSKI VJESNIK 51. (ZAGREB, 2008)
Strana - 307
set. Fassus praeterea est idem testis auditu quod praecitatus Franciscus Petrichevics ante hoc qucndam Mihics vocatum mactari curasset, et quod ipse etiam in campo Varasdiensi cum suis servis Georgium Gregoroczi, nobilem utpote personam et capitaneum, mactasset uti postea de morte ipsius concordasset atque convenissent. Secundus testis agilis Nicolaus Duaarecz annorum circiter triginta ibidem in eodem castro repertus, adjuratus examinatus, fassus et attestatus est scitu per omnia uti primus immediate praecedens testis, dempto hoc quod quis eidem dominae apud mensam propinasset, et quod parochus pro eadem supplicasset, eundemque parochum quod idem Petrichevics tunc per barbam capillosque traxisset, atque dominae suae nunciasset ut confiteri deberet, nam ulterius eandem non supervicturam, nec audivisset, nec vidisset. Addito hoc quod eo ipso die, dum idem testis cum eodem Petrichevics a domino Domianics domum inisset, eidemque testi idem Petrichevics dixisset: »Iam nullum Judicium erit consortis meae, sed veniet serarius sub monte qui eandem suffocabit!« Ad hoc idem testis eidem Francisco Petrichevics respondisset: »Ex hoc bene non erit!« Et cum iterato Petrichevics eidem testi dixisset inquiendo: »Bezte lilek kurvin szin, hoces Ii da tebe vczinim kaisam njoy nakanil?« De morte praefati Georgii Gregoroczi, per praetactum Petrichevics ejusque complices factam, referret idem scitu et de Mihich auditu, ex quo tunc ejusdem servus praefuisset. Tertius testis reverendus dominus thomas Palffy annorum circiter quadraginta parochus ecclesiae sancti Georgii, in Alsó Stubicza fundatae, ad puritatem consciaentiae suae fassus est scitu quod eidem dixisset praefatus primus testis utpote David Saffarics ut diceret praedictae dominae Catharinae Keglevics, quae eidem Petrichevics nunciasset, ut vere confitcretur, nam forsan posthac vix unquam confitebitur. Et cum hacc idem testis eidem dominae dixisset, eundem rogando ut pro eadem apud eundem Petrichevics dominum et maritum suum supplicasset promittendo eidem Petrichevics eadem domina certam summám pecuniariam, ad centum Rhenenses fateri, ut eidem mortem pepercisset. Quod idem testis et fecisset, pro eademque domina apud eundem Franciscum Petrichevics aliquod vicibus flexis genibus supplicasset atque rogasset. Eundemque testem idem Petrichevics tantummodo irrisisset et per domum hinc inde trusisset. Prijevod I tako je prvi svjedok, izvrsni i plemeniti David Safarić, star oko trideset i pet godina, sada se nalazeći u prijerečenom kastrumu (Oroslavje), zaklet, ispitan, objavio i posvjedočio da zna: daje isti svjedok tada bio sluga kod Franje PetriČevića, i daje isti PetriČević, prije navedene godine, 8 već za vrijeme samog blagdana Bogojavljanja, iz nekog mjesta pijan došao kući i istom svjedoku rekao slavonskim jezikom: Prije navedena godina je 1659.