ARHIVSKI VJESNIK 21-22. (ZAGREB, 1978-1979.)

Strana - 268

cédant, quam etiam confirmandi habeat facultatem, si id provincialis facere vel recusaverit, vel distulerit, ac etiam cogendi confirmatum ad officium acceptandum; cum precepto formali fratribus Dulcinii, ut circa premissa ei obediant etc. Die 14 novembris. [f. 132v] 1557 1578. Venerabilis frater Antonius de Forlivio institutus fuit visitator et commissarius super provincia Dalmatiae et omnibus conventibus cum omni auctoritate etiam in his, que speciale et specialissime exigèrent mandatum, reservata tantum auctoritate cassandi et suspendendi provincialem et novam electionem confirmandi. In specie autem sibi imponitur, ut tempore electio­nis futuri provincialis interesse debeat et operam dare, ne cuippiam vio­lentia inferratur, sed omnia iuxta leges nostras pro utilitate provinciae di­sponantur etc., cum precepto fratribus cuiuscumque gradus existant, ut sine contradictione sibi in omnibus obediant. Non obstantibus etc. Die 5 februa­ru, 1557. Congregatio Ragusina 1553 1579. Fratribus Benedicto et Joanni Mariae de Ragusio data et missa fuit licentia veniendi ad provinciam Utriusque Lombardiae. Die 28 maii, Romae. [f - 214r] 1580. Venerabilis frater Antoninus de Ragusio, illegitime natus, dispen­satus fuit super deffectu natalium et habilitatus ad omnes gratias et officia ac dignitates ordinis et prelaturas usque ad vicariatum congregationis exclu­sive. Die 29 maii. 1581. Frater Archangelus de Ragusio, 268 iuvenis, habuit licentiam veniendi in provinciam Lombardiae desiderio studii. Die 29 maii. 1582. Frater Dionisius de Ragusio habet licentiam eundi et manendi in natione Terrae Peregrinantium, 269 habito tamen prius consensu reverendi vi­carii congregationis Ragusinae. Romae, 2 iunii. [1554] 1583. Preceptum fuit sub formali precepto ac poena absolutionis ab offi­cio priorisse pro tempore monasterii Sancti Michaelis, ne de cetero recipiat neque admittat puellas seculares ingredi monasterium ad ibidem manendum et secum convivendum sub quovis titulo et pretextu sine speciali et in scriptis licentia reverendissimi generalis et consensu duarum tertiarum partium vocalium sui capituli totiens quotiens etc. Ancone, die 26 maii, 1554. 1584. Confirmate fuerunt omnes gratie et privilégia concessa congrega­tioni Ragusinae a reverendissimis generalibus predecessoribus et a bone memorie (Francisco Romaeo) de Castillione approbata et confirmata, prê­ter earn partem, in qua continetur quod diffinitores in dicte congregationis capitulo possint absolvere reverendum viearium a suo officio non completo biennio, si per voces electorum fuerit absolutus, quam sic modérantes de­claratur, videlicet quod, si vicarius predicte congregationis fuerit per voces electorum absolutus, debeant reverendi diffinitores hoc reverendissimo ge­nerali intimare vel eius vicario et causam quare absolverint et eius deter­minationi stare per omnia. Non fuit etiam confirmata illa particula in qua 268 Archangelus Gozzeus (Gozze, Gozzi) de Ragusio: S. Cerva, Iconotheca, str. 219—224. 269 Terra Peregrinantium su svi misijski krajevi u Aziji (Usp. R. Loenertz, La Société des Frères Péregrinants. Étude sur l'Orient dominicain, I. Institutum historicum FF. Praedicatorum, Dissertationen historicae, fasc. VII. Romae, Ad S. Sabinae, 1937). 268

Next

/
Oldalképek
Tartalom