ARHIVSKI VJESNIK 21-22. (ZAGREB, 1978-1979.)
Strana - 269
habetur, quod fratres fugitivi dicte congregationis non recipiantur in conventibus congregationis, que sic moderatur: quod fratres illi, qui ob aliquam causam vadunt recto itinere ad reverendissimum generalem vel eius viearium, petita licentia etsi non obtenta, non pro fugitivis habeantur, sed in omnibus et per omnia stent et contenti sint predicte congregationis patres in eo, quod esse tales statutum et determinatum fuerit per reverendissimum generalem vel eius viearium etc. Die, qua supra. 1585. Preceptum et impositum fuit diffinitoribus capituli Ragusini proxime preteriti, ut infra terminum duorum mensium debeant reddidisse causam et rationes reverendissimo generali, quare in dicto capitulo absolverint fratrem Blasium de Ragusio a prioratu Ragusino; quod si infra eumdem terminum non fecerint, in poena nullus eorum possit infra quadriennium esse prior Ragusinus neque diffinitor sui capituli etc. Die, qua supra. 1586. Frater Andreas de Ragusio dispensâtes fuit super deffectu natalium et habilitatus ad omnia officia usque ad diffinitionem capituli generalis vel provincialis etc. Die, qua supra. [1556] 1587. Frater Joannes de Spalatro habilitatus fuit ad omnia officia, gradus et dignitates ordinis usque ad gradu provincialatus exclusive et dispensâtes fuit secus super deffectu natalium vigore brevis felicis recordations Sixti IV, non obstantibus etc. Die 15 martii. [f. 214v] 1588. Precipitur sub formali precepto omnibus fratribus congregationis Ragusine cuiuscumque gradus et condicionis sint, exceptis prelatis ordinariis monasteriorum et confessoribus eorum ac etiam sub paena gravioris culpe, ne monasteria quarumeumque monialium aut sororum audeant nec moniales alloquantur, reeipiant vel mittant literas vel munera aut nuntios, sine licentia reverendi vicarii congregationis toties quoties etc., et in eius absentia venerabilis prioris pro tempore Sancti Dominici de Ragusia, non obstantibus quibuscumque cuicumque concessis, que omnes revocantur et revocate declarantur. Die 16 martii. 1589. Frater Antonius de Ragusio assignatus fuit in conventu Sancte Crucis de Gravosio et imponitur venerabili priori seu presidenti conventus, ut eum recipiat et tanquam assignatum habeat et retineat et cum eo in laboribus comunibus chori et refectorii sequella dispenset iuxta exigentiam sue valetudinis, prout secundum Deum, providentiam et distributivam iustitiam iudieaverit expedire. Die 16 martii. 1590. Frater Gabriel de Ragusio gratia studii potest venire in provinciam Lombardie, Die, qua supra. 1591. Monialibus monasterii Sancte Marie Angelorum de Ragusio confirmate fuere gratie in literis bone memorie Gaetani 270 sub datis 11 martii 1511 et additum, quod pecunias a suis propinquis intuitu persone datas reeipere et in comuni deposito retinere possint et de licentia priorisse totiens quo tiens in vestibus expendere; et quod aliquas possint admittere valde coniunctas propinquas in monasterio in suis infirmitatibus iuxta consuetam concessionem vicarii, dummodo non pernoctent etc. Die 26 iunii. 1592. Fratres Paulus et Bartholomeus de Ragusio ex eo quod per probates processus et testes constitit ipsos inquietudinis, seditionis etc. nuper î7a Thomas de Vio Caietanus (Kajetan): A. Cossio, II cardinale Gaetano e la Riforma, Cividale, 1902; C. Giacon, La seconda scolastica. I grandi commentatori di s. Tommaso, Milano 1943. 269