ARHIVSKI VJESNIK 21-22. (ZAGREB, 1978-1979.)
Strana - 230
Dalmatie. Rome, 14 martii 1535. 1225. Frater Stephanus Dalmatinus mittitur a conventu Sanctorum Joannis et Pauli Venetiarum ad conventum Sibinicensem, ubi est professus, ut ibi sit quousque visitator a me institutus super totam provinciam Dalmatie ad eum conventum venerit et de eo suisque causis determinet. Rome, 15 martii 1535. 1226. Frater Nicolaus Valliarnius instituitur visitator provincie Dalmatie cum auctoritate super capita et membra, etiam provincialem, quam habet vicarius provincie mortuo vel amoto provinciali et in litteris clausis declaratur hoc exercendi etiam ad congregationem Ragusii, etiam super monasteria et provincie et congregationis. Rome, 24 aprilis 1535. 1227. Confirmatis supradictis litteris institui eum viearium provincie cum auctoritate provincialis, citra tarnen eius absolutionem. Factus est etiam vicarius electionis. 26 aprilis. 1228. Frater Antoninus de Bichachio de Dalmatia assignatus est in studentem théologie in conventu Sancti Dominici Panormitani; quod si impediatur ibi esse, assignatur in quoeumque studio (ubi) voluntarios invenerit receptores, cum gratiis solitis. Rome, 28 aprilis 1535. 1229. Frater Doimus de Spalatro habet licentia(m), postquam mansit aliquo tempore in provincia Romana, eundi in provinciam Regni. Rome, 6 maii 1535. [f. HOr] 1230. Magister Antonius Pharensis, prior conventus Jaderini, remittitur ad conventum et officium prioratus, sic quod nil immutet in conventu. Et precipitur sibi ne mediate vel immediate, directe vel indirecte conversetur vel loquatur etiam in ecclesia cum quadam muliere, de qua est infamatus, sub pena in constitutionibus distinctio l a , caput 18. Precipitur etiam sibi, ut intersit capitulo provinciali proxime celebrando, facturus que sibi ordinavero. Rome, 3 iunii 1535. 1231. Frater Augustinus de Lésina assignatus est in studio Bononiensi iuxta assignationem a suo provinciali sibi factam, quam exequatur cum frater Philippus Ragusinus biennium ibi expleverit a sua receptione, quem ibi assignaveram etc. Rome, 10 iunii 1535. 1232. Frater Dominicus Mediolanensis habuit licentiam transeundi ex provincia Dalmatie et conventu Sancti Marci Pharensis, cuius est filius, ad provinciam Utriusque Lombardie, ita ut infra mensem presentet se reverendo provinciali vel eius vicario Lombardie. Rome, 17 iunii 1535. 1233. Visitatori fratri Nicolao de Valle Arni scribitur, quod velit restituere habitum cuidam iuveni, quem exuerat ob inobedientiam, si viderit humilitatem cordis et corporis; item, quod si sibi constiterit fratrem Augustinum de Lésina licentiam habuisse eundi ad moniales bis vel ter a provinciali, non ipsum condemnet ad penas etc. Rome, 14 augusti 1535. 1234. Dantur patentes vicario provincie et vocalibus, quibus: 1° omnia per visitatorem et acta confirmantur; 2° ad suam instantiam revocatur; 3° confirmatur vicarius provincie et capituli frater Augustinus de Corzula et dantur sibi duo priores antiquiores coniudices in fiendis actis capitularibus. (Eadem die). 1235. Scribitur magistris in theologia et prioribus provincie de unione in elligendo; scribitur vicario; inde scribitur etiam magistro Vincentio de Catharo de actis. (Eadem die). 1236. Frater Thomas de Spalatro assignatur in conventu Consentino pro studente formali pro rata provincie Dalmatie. [f. llOv] 230