ARHIVSKI VJESNIK 21-22. (ZAGREB, 1978-1979.)

Strana - 231

1237. Frater Nicolaus de Corzula deputatur in conventu Sancti Dominici de Neapoli et loco vacante ac cum consensu sui provincialis assignatur in predicto conventu in studentem formalem pro rata provincie Dalmatie. 1238. Magister Vincentius de Catharo et frater Dominicus de Brachia, prior Spalatensis, per patentes fiunt convicarii provincie Dalmatie una cum fratre Augustino de Corzolo (!), qui tres, vel eorum maior pars, omnia et singula disponant et tractent in provincia quousque provincialis novus fuerit ellectus, confirmatus et presens in provincia ab bancum cum scrutatoribus ellectioni provincialis astabunt, in diffinitorio cum diffinitoribus deffinient ac si scrutatores essen t et diffinitores. 2° Annullantur omnia et singula in capitulo Pharri celebrato in die Sancti Martini 1535 tam officiates, quam assignationes ac omnia acta eiusdem, et declarantur fratres omnes in eo ammoti, ad suos conventus pertinere, in quibus erant ante capitulum; et posse reeligi eosdem in diffinitores, quia non fuerunt rite in alio capitulo electi. Precipitur fratribus, ut ad suos conventus, ut prefertur, revertantur. 3° Mandatur vicariis seu superioribus conventuum, ut tempore opportuno ad sociorum ellectiones procédant. Et dictis vicariis imponitur, ut ipsi tempus et locum eligant capituli celebrandi ad quod priores et socii conveniant, qui et habilitantur ad ius eligendi, si forte quoquo pacto ab ipso iure cecedissent. 4° Mandatur, ut primo fiat provincialis, deinde diffinitores et, ad evitandas superfluas ammotiones, validantur assignationes conversorum, ut assignati censeantur, ubi in dicto capitulo Pharri fuerunt assignati. 5° Committitur dictis vicariis, ut ipsi déclarent qui sint vel non sint in conventibus vocibus privati et iudicent qui sint vel qui non sint admittendi. 6° Eisdem commit­titur confirmatio tam prioris Jadrensis, quam Sibinicensis, qui debeant eligi a fratribus, qui ibi erant ante capitulum; et si qui usque modo in dictis conventibus forent a quocumque confirmati, declarantur absoluti, utpote non rite electi. Ultima decembris, Rome. 1239. Fratri Marino de Brachia fiunt patentes declaratorie, quod vocem habeat activam et passivam, non obstante quod iam a suo priore fuerit pri­vatus, quoniam postmodum per fratrem Nicolaum Vallarnum, visitatorem, fuerat restitutus. Ultima decembris, Rome. [f. lllr] 1240. Frater Valerius et frater Nicolaus de Tragurio et frater Tripho de Jadra per patentes restituuntur vocibus etc., si tarnen videbitur tribus illis vicariis in precedent! pagina in Dalmatia institutis. Eadem (die) eiusdem (mensis), ibidem. 1241. Frater Georgius de Jadra simili modo ad vocem restituitur per patentes et declaratur habere vocem etc. Eadem, eiusdem, ibidem. 1242. Frater Hieronymus de Brachia et frater Antoninus de Spalato simi­liter declarantur vocem habere, non obstantibus etc. Eiusdem, ibidem. 1243. Frater Dominicus de Brachia transfertur a filiatione conventus Pha­rensis et fit filius conventus Jadertini, petentibus patribus et vocalibus dicti conventus. Eadem, eiusdem, ibidem. 1244. Fratribus Placito de Spalato et Marino de Brachia fiunt litere te­stimoniales de accessu ad Urbem et ad reverendissimum (magistrum gene­ralem) cum licentia et causa debitis. Et mandatur, ne propter hune acces­su(m) a quocumque vicario reverendissimo inferiore molestari aut puniri in aliquo possint. Eadem, eiusdem, ibidem. 1245. Magistris, prioribus et vocalibus Dalmatinis mandatur et precipitur sub pena gravioris culpe, ne quis ullo modo audeat quemquam practicare circa fiendam provincialis electionem. Et simili pene subiciuntur, qui sciunt 231

Next

/
Oldalképek
Tartalom