ARHIVSKI VJESNIK 17-18. (ZAGREB, 1974-1975.)

Strana - 203

quod quam primum, relieta provincia Hungarie, redeant ad provinciam suam. Datum Rome, 26 martii. [f. 169r] 433. Frater Antonius de Jadra, baccalarius, conventus Zagrabiensis ad instantiam regis et regine fuit factus vicarius super conventu Budensi, qui removetur a cura provincialis. Datum Rome, 26 aprilis, sicut piane in copiis literarum patentium et regium Signatur. Vide plenius contractum. 434. Precipitur presidentibus et fratribus universis totius ordinis sub pena exeomunicationis late sententie ipso facto, quod quicumque habet vel seit aliquid de pecuniis, libris et rebus fratris Pauli de Transilvania, defuncti in conventu Sanctorum Johannis et Pauli de Venetiis, quern rex Hungarie miserat ad Italiani ad studendum cum multis pecuniis, totum restituat vel revelet fratri Emerico Nicolai de Zagrabia infra tres dies vel cum eo compo­nat, recepto prius cyrographo de manu fratris Emerici de eo quod sibi debeat. Datum Rome, 26 aprilis. 435. Frater Emericus Nicolai de Zagrabia fuit assignatus in magistrum studentium in conventu Budensi cum gratiis consuetis. Datum Rome 26 aprilis. [f. 169v] 436. Frater Matheus Clementis de Zagrabia, subdyaconus, assignatur in conventu Perusino ad prosequendum. Datum Rome, 17 maii. 437. Reverendo provinciali subiicitur conventus Budensis a cuius vicari­atu absolvitur frater Antonius de Jadra, confessor regine, que eum petierat in vicarium. Et ipse frater Antonius subiicitur provinciali et declaratur non habere vocem activam vel passivam atque pertinere ad conventum Budensem sed solum ibi habere mansionem. Et potest provincialis removere quos vult de conventu Budensi et sibi subiiciuntur omnes vicarii quandocumque in provincia instituti. Subiicitur item monasterium Insule Leporum, ut sibi provideat et de eo disponat, ut oportet. Et potest 10 fratres promovere ad sacerdotium in 22 anno. Datum Rome, 15 septembris. [f. 170r] 438. Frater Michael fuit factus vicarius super suo conventu Chasmensi cum plenaria potestate etiam absolvendi priorem, sed sit sub disposinone provincialis hoc excepto, quod non possit eum absolvere a vicariatu nec removere a conventu. Et sit iudex inter fratrem Dominicum de Posega et fratrem Jacobum de Posega cum plenaria auctoritate. Datum Rome, 23 septembris. 439. Frater Mathyas conventus Chasmensis et frater Dominicus de Po­sega, si non poterunt redire ad conventum suum propter Turchos, habent licentiam standi in omni (conventu) ubi prior voluerit eos retinere, qui etiam possit eos assignare. Et cum redierint ad conventum suum, possit quilibet retinere 10 ducatos pro usu et necessitatibus suis. Nulli obstantibus. Datum Rome, 23 septembris 1479. [f. 170v] [1480] 440. Frater Bartholomeus Danielis de Corona, qui per provincialem fuerat assignatus in biblicum conventui Budensi, fuit confirmatus et de novo ibidem assignatus pro forma et gradu magisterii, non obstante revocatione fratris Antonii de Jadra. Et nullis obstantibus. Datum Rome, 8 ianuarii 1480. 441. Precipitur omnibus sub pena privationis omnium gratiarum ordinis et sub pena sententie, quas penas ipso facto quilibet incurrat, quatenus qui­cumque habet vel seit de rebus fratris Emerici Nicolai de Zagrabia, instituat vel revelet infra quinque dies. Datum Rome, 10 martii. 203

Next

/
Oldalképek
Tartalom