ARHIVSKI VJESNIK 17-18. (ZAGREB, 1974-1975.)
Strana - 199
Provincia Dalmatiae [1478] 384. Frater Georgius de Sibenico, baccalarius, potest per totam Histriam accipere domos pro hospitio fratrum ordinis et disponere pro loco et conventu suo tempore. Sine inferioris molestia. Datum Perusii, 20 maii. [4, f. 247r] 385. Frater Georgius junior de Dalmatia conventus Sanctorum Johannis et Pauli de Venetiis potest tenere scapulare album et facere clericum. Datum, ut supra. Et fit clericus. 386. Frater Valentinus de Modrusio habet licentiam standi in civitate Insulana et alibi extra ordinem. Datum 25 maii. 387. Frater Georgius de Jadra, qui percussit et vulneravit fratrem Nicolaum de Jadra, citatur ut infra triduum recedat et compareat, alioquin omnia sua bona conventui applicantur. Datum Rome, 10 novembris. Et priori precipitur sub pena absolutionis, quod exequatur predicta. [1479] 388. Frater Stephanus Johannis de Ragusio, baccalarius, qui fecit cursum suum et actu legit Sententias, habet licentiam quod, completa lectura Sententiarum, possit ubique suscipere insignia magistralia. Datum Rome, 9 februaru 1479 a Nativitate. 389. Frater Helyas fuit assignatus in suo conventu Sancti Dominici de Ragusio. Datum Rome, 13 februaru. 390. Frater Stephanus Radi de Jadra, conversus, fuit assignatus in conventu Sanctorum Johannis et Pauli de Venetiis. Datum Rome, 14 aprilis 1479. 391. Magister Donatus de Ragusio potest tenere socium et mutare sine inferioris molestia. Datum Rome, 22 aprilis. 392. Frater Matheus de Serpentinis de Jadra potest stare ad serviendum dominis et magistris et laboratoribus mineriarum alluminis in terris ecclesie in missis, confessionibus et aliis, sine inferioris molestia. Datum Rome, 27 aprilis. 393. Frater Franciscus de Catharo, vicarius conventuum et monasterii Ragusini, habuit literas sue gratiose absolutionis ad beneplacitum et fuit factus vicarius frater Vincentius de Jadra cum plenaria potestate, etiam absolvendi priores et priorissam. Datum Rome, 4 maii. 394. Frater Valentinus de Modrusio habet licentiam standi extra ordinem ubique, nisi in civitate et diocesi Asculana, 128 usque ad capitulum generale. Sed propter debitum vel delictum etc. Datum Rome, 8 iunii. 395. Domino archipresbytero Pagensi et vicario archiepiscopi Jadre ac priori nostri conventus Jadrensis comittitur causa fratris Nicolai adversus fratrem Georgium de Jadra, qui noluit comparere et vexavit fratrem Nicolaum in expensis eum expectando. Et possunt assumere quartum per se vel a partibus eligendum. Et datur eis plena auctoritas iudicandi. De contumacia autem et contemptu fratris Georgii iudicabit magister. Datum Rome, 12 iunii. 396. Magister Petrus de Sancto Cantiano, provincialis, habuit testimonium quod hucusque non sunt querele de eo. Et mandatur omnibus, ut adiuvetur contra calumniatores. Datum Rome, 5 iulii 1479. [f. 247v] 128 Ascoli Piceno u Italiji. 199