ARHIVSKI VJESNIK 17-18. (ZAGREB, 1974-1975.)

Strana - 200

397. Magistro Petro prefato datur facultas quod in Veteri Civitate de Lesina possit capere locum pro conventu, si papa annuat etc. Datum ut supra. 398. Magister Donatus de Ragusio fuit factus vicarius generalis conven­tuum Segniensis, Modrusiensis et Eychadiensis (!), qui conventus removentur a cura provincialis, quia sunt in regno Ungarie, 129 sed reservantur provinciali contributiones. Et datur vicario plena auctoritas etiam substituendi alium vicarium et alios, et reformandi conventus etc. Datum Rome, 10 iulii. 399. Frater Petrus de Jadra potest tenere socium et de bonis suis dare tertiam partem parentibus indigentibus et confiteri quatuor in anno, sine impedimento inferioris. Datum Rome, 12 iulii. 400. Frater Jacobus conversus potest remanere in habitu albo in quo est et tenere usque ad 20 ducatos pro suis necessitatibus et quatuor in anno confiteri. Sine molestia etc. Datum, ut supra. 401. Frater Stephanus de Jadra potest de bonis suis dare tertiam partem parentibus indigentibus et confiteri quatuor in anno. Datum, ut supra. 402. Frater Lucas de Ragusio fuit assignatus in magistrum studentium in conventu Budensi provincie Ungarie pro presenti anno et in biblicum pro sequenti anno. Datum, ut supra. 403. Frater Paulus de Ragusio fuit translatus de conventu Jadrensi ad conventum Segniensem. Datum Rome, 12 iulii. 404. Frater Martinus Nicolai de Bona de Ragusio assignatur in studentem theologie pro rata provincie sue in conventu Budensi cum precepto quod vadat. Datum, ut supra. 405. Magister Donatus de Ragusio, qui exposuit in conventu Jadrensi in una cella ducatos auri 14 et libras 4 et nunc non potest gaudere dicta cella, declaratur quod rehabeat dictam pecuniam et teneat unam bibliam monasterii Sancti Demetrii donee sit ei satisfactum. Et precipitur sororibus quod de pecuniis, quas debent dare conventui, debent dare dicto magistro Donato dictam summam. Datum Rome, 13 iulii. 406. Frater Raymundus de Catharo propter suas infirmitates habet licen­tiam morandi extra ordinem per quatuor annos incohandos (!) a die quo locum invenerit. Interim potest manere in omni conventu, ubi prior voluerit eum retinere. Datum Rome, 2 septembris. 407. Magister Seraphinus de Ragusio, postulatus a maiori parte, fuit factus vicarius et confirmatus conventuum et monasterii Ragusinorum cum solita potestate. Et quia est absens, interim gerat officium vicariatus prior conventus Ragusini. Datum Suesse, die 29 novembris 1479. [f. 248r] 408. Frater Thomas Donato de Venetiis fuit factus visitator conventuum reformatorum Dalmatie sub dominio Venetorum cum pienissima potestate, etiam absolvendi vicarium magistrum Petrum Cantianum et alium instituendi. Insuper habet commissionem inquirendi de regimine et religione totius pro­vincie et referendi que invenerit. Et precipitur omnibus quod sibi obediant et non contradicant. Datum Rome, 8 decembris. 409. Frater Baptista Johannis de Ragusio habet licentiam standi extra ordinem per tres annos initiando a die quo inceperit stare extra ordinem. Datum Rome, 22 decembris. il» xreba biti: »quia sunt in regno Croatiae«. 200

Next

/
Oldalképek
Tartalom