ARHIVSKI VJESNIK 17-18. (ZAGREB, 1974-1975.)

Strana - 138

ctum, sed sponte ebrium titubando lapsum praecipitem in ripa fossati in aquas. Non tenet exceptio, quia annuntia complicum in facto alia esset, sensus quoque citatae clausulae alius esset, ne si quispiam a longe de consensu et voluntate N. et N. aliquid violenti facere committerit. Probet negativam Actor in instanti. Actor submittit annuentiam solius personae dominorum In causam attractorum. In causam attracti dicunt ipsos debere Actorem iudicia­riae deliberationi satisfacere nec esse hoc necessarium, ut dominus iuret hac in parte sed colonus vel probet vel iudicium recepiat. Deliberatum est quod tres illi Preznecz, Malchych, Kusnych solis eorum in personis iurent, quod ex annuentia eorum non esset vituperiis praescissis Mattthias Jagust, ipse autem Gulechych probet quod non proiecisset eum Matthiam Jagust in aquas, neque convitiis affecisset, sed quod sponte ebrius titubando corruisset ex ripa. Producuntur testes. Primus testis providus Lucas Tomkowych colonus Kraliocensis, annorum quinquaginta, adiuratus, examinatus, fassus et attesta­tus est scitu, quod dictus Matthias Jagust solus concidisset in aquas et quod nemo ibi eum verberasset neque convitiis affecisset. Secundus testis providus Matthias Gudechych annorum 25, in Kraliocz commorans, adiuratus, exami­natus, fassus ei attestatus est scitu ut primus testis. Tertius testis providus Franciscus Zrinzchak, annorum 30, in Kraliocz commorans, adiuratus, exami­natus, fassus et attestatus est scitu ut testis primus. Quartus testis providus Lucas Gudechych, annorum 60, in Kraliocz commorans, adiuratus, examina­tus, fassus et attestatus est scitu ut primus. Deliberatum est ex quo colonus Gudechych sufficienti testimonio probasset Matthiam Jagust in fossatum solum cecidisse neminemque eum verberasse et conviciis affecisse, ideo coloni contra dominos Capitulares absoluntur sine poena indebitae, dicti alii non iurabunt pro conviciis ex quo comprobatum est, nulla vituperia fuisse. Actor protestatur super deliberatione et appellatione et appcllat omnes causas cum totis earum seriebus. In causam attracti quoque in iis in quibus onerosa suscepissent iudicia tempore eiusdem appellationis revidenda et uti iuridicis remediis. Super vero ilia querela ratione verberationis Thursam protestantur, quod super eo nihil esset deliberatum. Actor dicit deliberari posse finitis nostris querelis. Idem procurator domini Comitis Nicolai à Zrinio actoris proponit queru­lose contra Matthiam Malchych colonum veluti in causam attractum Capituli Zagrabiensis in Kraliocz et comitatu Zagrabiensi kako ye tha wzamzy zobum Blasa, Andreasa y Mikulw zyny zvoye ex commissione dictorum dominorum suorum vigesima 9. ianuarii anni currentis 1609. ne znam koyw patryvozt preda ze wzamssy mogha zveschenogha kmettha Antola Malchycha ozde w Kralyevcheh w dersanye rechene gozpode Captoloma Zagrebechkogha w Zagrebechke grazke megye vezda ztoyechegha, gda by on byl mirovno pred zvoiom hissom, nikomur nistar ne chynechy ztal, onde nad nyegha dosatschy po glawe pobisse y wude tho ye tho po lewe noghe y ruke porazysse, od kogha porasenya rechena nogha y ruka wzahnula sub licentiatione. Zatho ya de violatione Articuli z nyh gozpode y z nyegha mogha vraszenya y ozussenya kotrigow od Vase mylozty pravde prozim. In causam attractus dicit nihil se amplius nihil in similibus negotiis coram moderno domino iudice ad instantiam praescripti domini Actoris proponendorum vel propositorum habere, quia ad dominum iudicem cum iurato remissa esset causa licentiationis praescripta in eo ut ad certi temporis proposita et allegata ipsorum In causam attractorum iudicium et executionem faceret et nihil ultra, cum igitur nullam 138

Next

/
Oldalképek
Tartalom