ARHIVSKI VJESNIK 17-18. (ZAGREB, 1974-1975.)
Strana - 132
poena praemissa laboratorum per dominos In causam attractos non iuxta Decretum Regni, sed iuxta propriam voluntatem eorum colonis iusissent (!) ad labores sub licentiatione praemissa. In causam attracti ut supra. Idem est iudicium ut supra. Nam licet sub minori birsagio, quam Articulus continet iussionem licentiatis colonis ad labores facere, etsi Articulum excederent, tunc ilium violarent. Actor protestatur super deliberatione et appellatione et dicit ulterius, quod poenae contra colonos adiudicatae non subiacerent, ex eo quia dominus iudex cum iurato tempore licentiationis iniunxisset vigore Articuli, quod saltern consuetis servitiis dominis eorum ab antiquo praestari solitis obligati fuissent, non autem illis violentiis per ipsos propria authoritate impositis, quod etiam sufficienter comprobassent, quibus servitiis obedientes fuissent. In causam attracti dicunt dominum Actorem ad haec regredì non posse, quia recepisset iudicium et quia iam disputatum esset, an sub tanto birsagio iubere ipsis potuisset, quod etiam praesuponi debuisse eos illis operis obedientes esse prout et deliberatum est. Actor priora repetit ut liceat ipsis toties quoties de praetenso birsagio disputare et petit super repetitis iudicium. Ulteriusgue petit perlegi actionem errectam contra praesentem colonum. Idem est iudicium ut supra, id est ut solvant penes Articulum pro singulis diebus et doceant quietantiis persolutas esse decimas frugum. Si docuerit liberabitur, sin minus Decanus iuret ut supra deliberavimus. In causam attracti petunt saniorem deliberationem in eo quod non Decano sed officiali qui proventus percipit, iuramentum esset praestandum. Actor dicit maxime Decano aut Cantori iuxta Tripartitum. Deliberatum est idem esse iudicium ut supra. In causam attracti protestantur super deliberatione, nihilominus licet penes Decretum, non Decanus sed officialis iurare deberet, coloni tarnen debentes debitum grani quod solverunt expeditoriis testabuntur, quia expeditoriae semper dantur super his, quod ad debitum pecuniae ipse pro floreno, etsi plus debuerit adiungat sibi coniuratorem. Quod ad reliquas querelas eliberationem petunt. Deliberatum est ex quo Decanus non assumit iuramentum reiicit in colonos licentiatos, ideo iuxta praemissam submissionem dominorum In causam attractorum iurent. Deliberatum est postquam Decanus non assumit iuramentum, coloni iurent solis eorum in personis super debitis pecuniariis, villicus autem non iuramento sed quietantiis, quia exactor fuit contributionum publicarum Capituli doceat. Actor protestatur super appellatione de comminatione ignis et infidelitatis et prohibitioni querulationis ut supra. In causam attracti petunt iudicium. Ad primam querelam: Actores dicunt quod a tempore licentiationis non essent obligati accedere dominos suos terrestres in eorum queremoniis, sed iudicem nobilium et iuratum et si quid interim delinquerent, iam coram iudice nobilium et iurato prosequi deberent iuxta Decretum Ferdinandi regis anni 1556. articulum 28. De comminatione combustionis dicit actor praetensa respondet non esse comminatos, nec in effectum aliquid deduxisse et ideo nihil tenerentur respondere, quia de futuris contingentibus non est determinata Veritas. In causam attracti dicunt verum esse domini iudicis nobilium partes esse super querelis et iniuriis contra praefatos colonos licentiatos iudicium facere in termino praefixo extradationi et ideo postularent a domino iudice iustitiam super praemissis querelarum iniuriis et licet ut se obtulimus possemus id testimonialibus domini iudicis comprobare, nihilominus iuxta negativas illorum expurgent se poenes regni consuetudinem contra dominum suum. Actor dicit non teneri super praemissis iurari, quia ex nihilo nihil fit. Deliberatum est quod ex quo minas ad effectum deducere non sint soliti, ideo querela non tenet. 132