ARHIVSKI VJESNIK 17-18. (ZAGREB, 1974-1975.)

Strana - 133

Levata in festo sancti Ladislai regis [27. lipnja 1609.] ex consensu amba­rum partium quia iudex terminum differe noluisset. Pro Actore et In causam attractis ut supra. Actor petit deliberationes praemissas perlegi, perlectis deliberationibus et signaturis prioribus partes procedunt ulterius. Ad secun­dam querelami Querelae dominorum in causam attractorum leguntur et quidem primum de contributione comestibilium per colonos non praestita, ad quam procurator domini Actoris respondet, quod coloni praedicti satis suffitienter ipsorum libertates et servitia solita coram domino iudice nobilium et iurato humano testimonio comprobassent, ideo et extra solita servitia et obventiones minime solvere tenebantur, cum et alioquin ad extremam devenis­sent paupertatem. In causam attracti dicunt eos nihil hic de probatis agere, sed solum dicere, quod ipsi in usu huiusmodi contributionis semper fuerint et eum usum et consuetudinem, quam ante licentiationem observassent ad terminum usque extradationis observare debuisse. Actor subiungit, quia ad talia negotia nihil soliti fuerunt solvere, nisi a singula domo per unum cruci­ferum, quem et praesentaverunt domino Decano, sed ille abiecit pecuniam. In causam attracti dicunt huiusmodi contributionem Decanum nunquam vidisse quam allegant, de ea quam postulamus iurent singuli colonorum, non fuisse solitos earn tacere ad personas Capitulares adventantes. Dominus Actor iterum subiungit et submittit in solius personam domini Decani, qui- id de iure actorea persona existens acceptari tenetur, alioquin petimus non absolvi. In causam attracti dicunt ipsos negantes se debere expurgari contra dominum terrestrem et verum est quia colonus negans contra dominum terrestrem se expurgari tenetur, ideo singuli colonorum praesentis causae iurent, quod non essent talibus contributionibus obligati neque contribuissent pro comesti­bilibus ad personas Capitulares adventantes servosque et equos eorum si iurabunt, liberabuntur, sin minus iuxta acquisitionem dominorum In causam attractorum solvant florenos 25. Dominus Actor protestatur super appellatione et deliberatione. Ad tertiam querelami Idem ad querelam de denegatis pullis tempore decimationis annuatim fieri solitam. Dominus Actor respondet quod exactio pullorum praetensorum ivisset violenta et inconsueta, quam non tene­bantur solvere contra eorum libertates comprobatas sed solutione crucife­rorum in praemissa querela adductorum. In causam attracti dicunt uti in proxima querela de usu, quem usque ad extradationem observare tenebantur, in quo antea semper fuissent, ideo peterent iudicium ut supra. Actor dicit nihil tenerentur extra solitum solvere. Deliberatum est ut coloni singuli eorum iurent ut in praecedenti deliberatione. Actor protestatur super deli­beratione et appellatione. Ad quartam querelam: Dominus Actor ad querelam contra Georgium Preznecz, Antonium Malchych, Valentinum Kussnych et Lucam Tomkowych errectam ratione et praetextu invasionis castelli Kraliocz noctis in silentio respondet, actionem debera condescendi, quia dato et non concesso, si etiam verba prout ipsi dicunt contigissent, quod ipsi non affir­mant, nihilominus nullam invasionem fecissent neque aliquam violentiam fecissent. In causam attracti dicunt actionem esse bonam et factum nimis iniuriosum et notabile, quodsi negant iuxta Regni consuetudine expurgent se. Deliberatum est actionem pondere tali carere, propter quod ipsis colonis iuramenta decerni deberent, nam absentibus dominis terrestribus, si etiam ante portas castelli praemissa verba locuti fuissent, nullam tarnen personam laesissent, neque ullam violentiam fecissent. Ideo actio non stat. In causam attracti protestantur super deliberatione. Ad quintam querelam: Dominus 133

Next

/
Oldalképek
Tartalom