ARHIVSKI VJESNIK 15. (ZAGREB, 1972.)
Strana - 52
Haec sunt per nos iuxta Dominationum Vestrarum... commissionem in recuperatione medietatis arcium Zozed et Stubicza acta. Nos gratie et benevolentiae earundem commendantes. Posonii die XXVII Novembris anno salutis 1571. (dva privatna pečata) Georgius Hozutoti manu propria. Franciscus Nagywathy manu propria. Hofkammerarchiv u Beču, Hoffinanz in Ungarn, rote Nr. 23, fol. 64—67. Original. Prilog pismu Ugarske komore Kralju od 7. XII 1571, 40. Požun, 7. XII 1571. Ugarska komora podnosi kralju Maksimilijanu II izvještaj kraljevskih povjerenika koji su restituirali komorsku upravu na susjedgradsko-stubičke posjede. Sacratissima ... Redierunt ad nos commissarii, qui ad recipiendam de manu magnifie! Francisci Tahy dimidietatem arcis Zomzedwara et castelli Stubicza missi fuerant. Quorum relationem una cum aliis scriptis quibusdam. quae ad Maiestatem Vestram Sacratissimam mittenda putavimus, brevi nempe consignatione proventuum littera C. notata, et quietantia eiusdem Francisci Tahy littera D. signata, ac quidem scripto eiusdem littera G. notato, Maiestati Vestrae Sacratissimae cum praesentibus humilime mittimus. Incidit autem dubium quoddam in actione commissariorum, hoc nimirum, quod cum dimidium omnium frugum, quae hoc praesente anno ex agricultura provenerunt, ad rationem Maiestatis Vestrae Sacratissimae discretum usurpatumque sit, magnificus Franciscus Tahy dicat totam seminaturâm praeteriti anni [15] 70, hoc est messis praesentis anni [15] 71, ex proprio semine se fecisse ideo dimidium seminis sibi reddi petit. Cuius dubii decisionem nos ad clemens arbitrium Maiestatis Vestrae Sacratissimae humilime remisimus. Nostrae quidem opinioni videretur iustum eum petere, et dimidium illud seminis sibi reddendum esse ex portione ad rationem Maiestatis Vestrae Sacratissimae usurpata. Quod superest ... Posonii die 7. Decembris 1571. Mađarski državni arhiv, Expeditiones camerales 1571, fol. 319. Koncept. 41. Požun, 28. I 1572. Ugarska komora naređuje Franji Tahyju da polovicu prihoda susjedgradsko-stubičkog vlastelinstva preda njenom provizoru Mihajlu Herljenoviću, da se okani nasilja nad kmetovima i da svoju jurisdikciju ograniči samo na polovicu vlastelinstva. Magnifiée domine ... Intelleximus Dominationem Vestram Magnificam in frumento, tarn ex allodiaturis, quam ex colonorum reditibus accepto, divisionem facere et partem dimidiam, Sacrae Maiestati Caesareae, domino 52