ARHIVSKI VJESNIK 15. (ZAGREB, 1972.)

Strana - 53

nostro clementissimo, cedentem excidere nolle, priusquam dimidium semina­turae Dominationi Vestrae Magnificae redderet. Ex démenti itaque resolu­tione Maiestatis Caesareae commisimus per litteras nostras egregio Michaeli Herlenovich, provisori Maiestatis Suae in ista arce Zomzedwara et castello Stubicza, ut illud seminaturae dimidium Dominationi Vestrae Magnificae reddat. Quare Dominationem Vestram Magnificam Maiestatis Suae nomine requirimus diligenter, ut absque ulteriori dilatione omnium frumentorum, undecumque et ex quibuscumque proventibus collatorum, divisionem faciat, et aequam dimidietatem omnium illorum ex ea summa, quae in initio per­cepta est, excisam, manibus ipsius Michaelis Herlenovich provisoris assignet. Regesta quoque omnium proventuum eidem Herlenovich ad describendum dari iubere Dominatio Vestra Magnifica non gravetur, neque difficultatem ullam in hac re faciat, quandoquidem id Dominatio Vestra Magnifica liben­ter etiam se facturam esse coram commissariiis promiserat. Praeterea relatum est nobis Dominationem Vestram Magnificam colonos ad istam arcem et castellum pertinentes, Suae Maiestati Caesareae, domino nostro clementissimo, cum Dominatione Vestra Magnifica communes, multis oppressionibus gravare. A quo facto ut Dominatio Vestra Magnifica sese in posterum abstineat, earn Maiestatis Suae nomine diligenter requirimus. Sciat enim Dominatio Vestra Magnifica iurisdictionem non nisi in parte dimidia bonorum illorum se habere. Quod superest ... Posonii, die 28. Ianuarii 1572. Mađarski državni arhiv, Expeditiones camerales 1572, fol. 127. Koncept. 53

Next

/
Oldalképek
Tartalom