ARHIVSKI VJESNIK 15. (ZAGREB, 1972.)

Strana - 51

tionibus Vestris... damus. Constituimus autem in provisorem tarn in arce Zomzedwara, quam in Also Stubicza, nobilem Michaelem literatum Herle­nowych, qui antea quoque ibidem rationistam ad partem Maiestatis Impe­ratoriae egerat. Ita ut etiam proventus castelli Stubicza curaret, ac rationem reddere de amborum arcis et castelli reditibus teneatur. Qui ordinem habet ad tres equos, per annum habebit ratione offitii centum florenos, ex quibus tenetur in Stubycza unum rationistam intertenere, ac ad duos servitores prebendam et equis suis pabulum mediocriter: item tritici quartalia XX, vini cubulos duodecim, a quo reversales literas sumpsimus, easque praesen­tavimus sub elemento .D. In castellanum autem arcis Zozed constituimus egregium Stephanum Bukassoczy, virum nobilem ac militarem ac possesionatum in Sclavonia, qui habet ordinem ad duos equos in singulos per sedecim florenos, item ad per­sonani suam ratione offitii XXV florenos, et pro equis duobus faenum et per annum triginta quartas avenae, servitori prebendam instar aliorum agazo­num, a quo etiam literas reversales accepimus, quas eisdem offerimus sub litera .E. Intertenentur autem pro custodia arcis decern pedites cum solutione novem florenorum per annum. Vicecastellano vero per florenos duodecim solvitur ac prebenda diurna. Item duo vigilatores, cocus, pistor et claviger. In Stubycza castellanus ordinatus est nobilis Joannes Baxay, nobilis regni Sclavoniae, cum equis duobus; ad unum et personam suam habebit florenos viginti quinque, ad alterum florenos sedecim cum mensa et pabulo. Item pedites quatuor cum simili solutione peditum arcis Zozed, cuius etiam lite­ras reversales sub signo .F. exhibemus. Nec hoc silentio praetermitendum duximus, quod tota communitas per­tinentium castelli Also Stubicza conquestum ad nos convenerant (!), ac graviter conquesti sunt contra magnificum dominum Franciscum de Tah suumque officialem seu viceprovisorem de diversis gravaminibus quibus affecti essent, et in dies afficerentur, nimirum quod praeter solitum maior numerus cubulorum sessionalium eis impositus esset, preterea quod multae et magnae exactiones pecuniariae ab eis fièrent, labores continui. Item omnium gravissimum quod ad eos vina adeo pessima, quod nullum animal brutum bibere posset, ad educillandum exponerentur, et nihilominus ab eis precium pro libito suo sine ullo respectu aut consideratione vilitatis et defectus exigeretur. Quae gravamina nisi mitigarentur, eos aufugere ex perti­nenciis dicti castelli omino cogèrent. Quorum querelam cum dominus Tahy intellexisset, multis verbis iniuriosis prius in illös coniectis, minatus est nonnullis ex ipsis suspendium, quibus nimis valde territi miseri sunt, nec sciunt quid faciant. Nos diligenter cum domino Tahy hac de re egimus, ut gravamina alleviaret, neve miseris supplicium minaretur, unde aufugere co­gerentur. Hoc saltern apud eum efficere potuimus, ut vellet cognoscere, quantum quilibet colonorum terrae arabilium (!) haberet, ac sessionales cubulos cum provisore Maiestatis Imperatoriae ratione terrarum eis adscri­beret. Ad alia respondit sibi quoque vivendum esse, nec sciret aliter nisi opera colonorum vivere, ac sibi concederetur bonis suis uti, sicuti alii regni­colae uterentur. Caeterum sub discessum nostrum assignavit nobis memoriae quasi causa scriptum quoddam, quod continet summam antea dictorum suorum de iuribus suis quod haberet in arce Zozed et Also Stubicza, quidve a Caesarea Maiestate suppliciter fieri pro iusticia peteret, quod etiam Dominationibus Vestris... sub litera G exhibemus. 51

Next

/
Oldalképek
Tartalom