ARHIVSKI VJESNIK 10. (ZAGREB, 1967.)

Strana - 241

Posonij emanatis, Majestatem Suam Sacratissimam tarn imperiales Racusanos quam et alias juxta annexum Schema Monsfortensis Monetae Species velut summe defectuosas proscribendas clementer decrevisset, gratiosissime notifi­care dignata fuerit Gratiosam hujusmodi notificationem concomitanter prae­scriptarum quoque Monetarum devalvationem in Gremio Districtus hujusce pro universorum Notitiam publicam reddiderim. Super quo pari modo per me facta Publicatione demissam hanc Inclitae Universitati humillime substerno Relationem. Essekini 26 a Aprilis 1765 Jos. Felder I. Cottus de Veröcze Ordinarius Judex Nobilium m. pa. 6. Županijska skupština Zagreb (Odluke) Acta. (23 Aprilis 1765) Primo. Lectum publicatumque est de Dato Posony 23 a decembris 1764 Suae Excellentiae Banalis in eo ad Inclytam Comitatus Universitatem datum intimatum, quod Sua Maiestas Sacratissima in Consequentiam Benigni Rescripti Sui Regij sub l ma attacti mensis decembris huic Universitatij Insinuatij, propter ibidem qttos Ragusanos Imperiales alias quoque Montfortensis Monetae velut summe deffectuosas Species parj ratione proscribendas clementer decreverit; verum quia virtute prioris de ll a Mensis Augusti anni recens preteriti 1764 emmanatj Benigni Edicti Regij omnes hic in cursu existentes legirte Schied Müncz Compellatae Monetae devalvatae, ac non nisi ad l ma Mensis octobris Anni presentis cursum suum habiturae essent nec dein in Regijs Monetarijs, Salinarijs item et in Tricesimalibus officiis, citra quampiam falcidiam Moneta Cuprea permutari possent, quandoquidem permutationem hanc officia Trice­simalia difficultare observantur, ne idcirco partes hec premissarum prescripte Legirte Schied Müncz, minorisque albae Raguseae Monetae permutandarum Dreyerum Benigne disposita occasione tempore adhuc concesso frustrentur, vix eo quatenus memorata Regia officia in Sensu preallegatae Benignae Resolu­tions Regiae predenotatas Monetales Specie omni indiferenter currenti Moneta ergo cujusque Liberam insinuationem permutare teneantur, ut prelibata Sua Excellentia Banalis apud Clementissimam Dominam semel gratiose interponere dignetur patrocinium ejus tempeste vius implorandum censuit Universitas. Prothocollum congregationum Comitatus Zagrabiensis, god. 1759—1767. str. 699—700. 7. Excellentissimi, Illustrissimi, Reverendissimi, Reverendi, Honorabiles, Spectabiles ac Magnifici, Magnifici item Egregii et Nobiles Domini nobis Colen­dissimi, observandissimi Siquidem Camerae Regiae Imperiali Aulicae in Monetariis et Montani­sticis innotuisset, quod certus cornes a Gartenburg pro cudendis monetis in loco Jaszy artis hujus peritos operarios e Saxonia accessiri curaverit. Ideo ad antevertendum exinde in Regnicolas redundare valens Damnum, Sua Maj estate Sacratissima clementer mandante Praetitulatis Dominationibus Vestris Comittitur, ut ad praecavendam Introductionem et Circulationem ejus­modi Monetarum tam ex auro, et argento quam cupro etiam confectarum necessarias dispositiones facere, Benignamque hanc Resolutionem Regiam in Gremio sui notam reddere noverint. Porro cum Ratione Moneta Turcica tam argentea quam aurea prouti etiam tallerorum Raguseorum ultra ea, quae 2 g Arhivski vjesnik 241

Next

/
Oldalképek
Tartalom