ARHIVSKI VJESNIK 10. (ZAGREB, 1967.)

Strana - 242

Praetitulatis Dominationibus Vestris hactenus intimata sunt, Altefata Sua Majestas Sacratissima clementer resolvere dignata sit, ut pro hic et nunc, donec aliud disponere clementer visum merit, memoratae Exoticarum pecu­niarum species ne quidem per transitum ad Haereditarias Provincias induxi admittantur, verum in limitibus, ubi nimirum Insinuatio harum Pecuniarum facta fuerit, statim reinvientur, casu vero in contrario, si clancularie invehe­rentur, confiscations subjiciantur, atque pari modalitate cum iis etiam proce­datur, apud quos post efluxum quatuor septimanarum a die publicationis com­putandarum monetae ejusmodi intra ambitum haereditariarum Provinciarum Caesareo Regiarum deprehensae fuerint: siquidem igitur altefata Sua Majestas Benigne praeceperit ut usque praescriptum Terminum in praefatis haeredi­tariis ditionibus reperibiles ejusmodi Exoticarum Monetarum Species inde effe­rantur, illi vero qui Praevaricatores talismodi subinde detexerit et denunciaverit, sublicito eiusdem Nomine solita Denunciationis rata extradetur ima vero in Res monetaria ordinatis Commissariis neccessaria hoc in Passu assistentia praestetur Eapropter Benigna haec Resolutio Regia Praetitulatis Dominationibus Vestris fine eo intimatur: quatenus eandem ad antevertenda quo ex contra ven­tione emergere possent Damna in Gremio Sui mox et indilate publicare notam­que reddere ac respectivo exacte observare noverint. Datum ex Consilio in Regnis Dalmatiae Croatiae et Sclavoniae Regio Varasdini, Die vigesima sexta Mensis Novembris Anno Domini Millesimo Septingentesimo Septuagesimo Pri­mo Celebrato ad officia paratissimi Alexander Szécsen Comes Franciscus de Nadasd Anno 1772 sub Particulari Die 8 a et sequenti Mensis January Eszekini celebrata Congregatione Publicatum N"> 23 Infrascriptus praesentibus humillime referro, quod Anno 1772 in Superiori Camerali Civitate Essekiensi die 8 va Januaru celebrata particulari Congrega­tione Puncto 23 tio Interventam Gratiosam Inclytae Universitatis Determina­tionem vigore Gratiosi Excelsi Consilii Regii Interventi Intimati ratione Tale­rorum Ragusanorum et monetae Turcicae Aureae et Argenteae ne memoratae exoticarum Pecuniarum Species nec quidem per transitum ad Haereditarias Provincias induci admittantur. In Dominus Vucsinensi quidem coram Csiro Lukics, Humensi Knezio Theodor Vudragovics, Gvozdanskensi Jovan Szamar­gya, Kornyasiensi, Mihajlo Jaics, Koszaniensi, Janko Csoh et Mihajlo Dimovics Vucsinensibus Graecis, Veroczensi, autem coram Jovan Bakichanin Hatinensi Andro Maries, Sopiensi Maxim Jovicsics, Mellyanensi et aliis complurimis publicaverim. Super ejusmodi publicatione hancce meam humilimam Inclytae Universitati facio relationem. Signatum Veroczae die 9 a Marty 1772 Joannes Meszaros Inclyti Comitatus Veroczensis Vice judex nobilium Infrascriptus Praesentibus per vigorem fateor et recognosco, quod con­formiter Gratiosae Inclytae Universitatis Die 8 va Mensis January Anni decur­rentis 1772 Essekini in Particulari congressu puncto 25 tio Interventae Deter­minations Gratiosis Excelsi Consilij Regij Croatici tenores Intuitu comitis Gardemberg, nec non Turcica moneta Aurea et Argentea, ac Talerorum Ragu­sanorum ne memoratae Exoticarum monetarum species ad Haereditarias pro­242

Next

/
Oldalképek
Tartalom