ARHIVSKI VJESNIK 10. (ZAGREB, 1967.)
Strana - 126
......... habens quod vobis dedimus in tali pacto continencia et obligacione ut in eis legitur. Nec non eciam de omnibus rebus vel specialibus magnis vel parvis, et quecumque nobis dare debuistis et eciam de quanto cumque nos requisivimus vel requirere potuimus aut vos nobis dare debuistis per quodvis ingenium cum carta et sine carta, iuste quoque aut iniuste, ab initio usque modo per curiam et sine curia ex toto per omnia et eciam de super omnia a(d) plenissimam rationem fecistis et de super omnia deliberastis eciam per sacramentum. Amodo igitur in integre mihi so(lvit) nichil inde remanens nec eciam de ulla re de sub celo quam homo cogitare vel dicere possit. Unde requirere aut compellere [amplius valeamus per] ullum ingenium parvum neque magnum. Easdem suprascripte instrumenti carte vobis reddimus. Si exemplum [inde aparet] .... invane et vac(uum) per omnia existât et cartule ad vos nobis facte de in retro tempore ubicumque in [vente fuerint in eternum sint rupte]. Quod si unquam tempore contra hanc presentem securitatis cartam ire temptaverimus tunc componere promittimus cum [nostris heredibus] .... vobis et vestris heredibus auri libras quinque. Et hec securitatis carta in firmitate sua permaneat. Signum suprascriptorum Petri Barbana et Angeli Rugerii Premarini et Johannis Pino, Vitalis (?) Dandulo, Dominici Davançago, Johannis Trivisano, Jacobi Damolino et Daniele et L(eonardi) et Martini Nicolai Magno, Andrea Marignuni et Marci Flamengo, Gumberti + Ego Marcus Trivisano, testis. (Signum notarii). Ego Johannes Bonus, presbiter et notarius complevi et roboravi. Pergamena 27 X 27,5 cm na desnoj strani teško oštećena i izjedena. Zbog toga se ne mogu u potpunosti razabrati osobe i sadržaj. 3. 1238, svibanj. U Veneciji (Rialto). — Općina dubrovačka obećaje isplatiti dug nasljednicima pokojnog Ivana Dandula, dubrovačkog kneza. (Carta securitatis). 1238, mense madio. Rivoalti. — Commune Ragusii successoribus Johannis Danduli, olim comitis Ragusii debitam summam persolvere promittit. (Carta securitatis). In nomine domini Dei et salvatoris nostri lesu Christi. Anno domini millesimo ducentesimo tricesimo octavo, mensis madii, indictione undecima, Rivoalti. Manifestum facimus. Nos Johannes Teupulo comes Ragusinus, filius illustrissimi domini Jacobi Teupulo, dei gratia ducis Venetiarum et Andreas de Baiistava, missus comunis Ragusii, secundum quod continetur et legitur in quadam instrumenti carta confecta per manum presbiteri Pascalis et communis notarii tenor cuius talis est: Anno incarnationis domini millesimo ducentesimo tricesimo octavo, mense martii, quintodecimo die intrante, Ragusii. Nos quidem comittentes Johannes Teupulus, comes Ragusii, filius domini Jacobi Teupuli, illustrissimi ducis Venetiarum cum consciliariis et populo Ragusii ordinata curia cum sonitu canpane, çommittimus tibi namque misso nostro 126