ARHIVSKI VJESNIK 10. (ZAGREB, 1967.)

Strana - 127

Andrée de Baiistava ut quicquid, cum voluntate domini nostri Johannis Teupuli comitis nostri, dixeritis domino nostro Jacobo Teupulo duci Vene­tiarum et commissariis domini Johannis Danduli, quondam comitis Ragusii, vel quicquid cum ipsis feceris (u tekstu piše fecerit) aut ordinaveris cum voluntate predicti domini Johanis Teupuli, comitis nostri, nos comune Ragusii imperpetuum habebimus firmum et stabile et contra illud non faeiemus. Hec autem carta commissionis in sua firmitate permaneat et nullo testimonio rumpi possit. Hii sunt testes: Paulus Ranane, Bocinus Babalii, Clemens Sersii, curie judices. Et ego presbiter Pascalis et comunis notarius juratus scriptor sum et testis, complevi et roboravi. Vobis dompno Jacobo priori sancti Georgii de Alega de Veneciis, Phylippe uxoris Phylyppi Delfino de confinio sancti Luce, atque Armine uxori Balduyni Quirini de confinio sancti Pauli, commissariis domini Johanis Dandulo bone memorie comitis Ragusini et vestris successoribus nomine nostro et nomine dicti comunis Ragusii, quia coram prefato domino duce Venetiarum et eius conscilio devenimus vobiscum in pacti convenientia de omnibus salariis et debitis sive rationibus que vel quas nomine dicti comitis domini Johanis Dandulo vobis commissi ad inquirendum vel petendum et excutiendum poteratis ipsi comuni Ragusii per aliquam huius mundi ratio­nem, Tali quidem ordine quod nos nomine comunis Ragusii tarn pro salario quam pro aliis rationibus sive debitis debemus vobis libras grossas venetas duo milia quattuorcentas sexaginta novem, de quibus vos recepistis libras grossas venetas duo milia ducentas triginta quinque et nomine dicti Johannis Dandulo nunc vobis dare tenemur libras grossas venetas duo milia ducentas octuaginta quatuor pro nostro dicto comuni Ragusio, quarum solutio sic fieri debet quod per vos vel per vestrum missum debitis accipere et habere libram unam per centenarium ab omnibus Raguseis undecunque Venetias advenerint donec summa dictarum librarum venetarum duo milia ducentarum octuaginta qua­tuor integre vobis fuerit persoluta vel vestris successoribus. Et si aliquis hominum de Ragusio veniens Venetias esset rebellis ad solvendum vobis dictam unam per centenarium de voluntate nostra est et nostri comunis ut per vim dominus dux ipsum hominem tamdiuet eius bona faciat detineri donec unam per centenarium persolverit vobis sicut superius inter nos est ordinatum. Et vos pro omni eo quod acceperitis a quocumque Raguseo eidem comuni Ragusio plenam securitatem faciatis et sic fiat donec dicta pecunia fuerit persoluta. Insuper sciendum est quod vos domine prior in commendacione retinere debetis de istis denariis libras grossas venetas parvorum mille. Amodo usque ad quinque annos pro çoia et rebus quas habet vel abstulit Paganiça uxor que fuit dicti comitis domini Johannis Dandulo. Et si infra terminum quinque annorum deveneritis ad concordiam cum dicta domina Paganiça facietis quicquid vobis placuerit de illis libris grossis venetis mille cum commissariis vestris dictis dominabus. Si vero infra quinquenium non venire poteritis in concordia tran­sacto spacio quinque annorum liceat vobis facere de ipsis libris grossis vene­tis mille quicquid vobis placuerit. Signum suprascripti Andrée qui hec rogavit. + Ego Johanes Teupulo comes Ragusii, manumissi. + Ego Johannes Iustiniano vicem domino duci, testis. + Ego Jacobus plebanus sancti Bartholomei, testis. + Ego Michael sancti Bartholomei presbiter, testis. + Ego Donatus sancte Marie matris Domini presbiter et notarius complevi et roboravi. Pergamena 18,4 X 41,2 cm. 127

Next

/
Oldalképek
Tartalom