ARHIVSKI VJESNIK 10. (ZAGREB, 1967.)

Strana - 104

His non contenti seruitores et homines magnificorum dominorum Mathei et Simonis Keglewych similiter armatis et potenciariis manibus irruentes ad Promontorium eiusdem quondam Francisci Gregwroczy Jawor vocatum, ubi inuadentes tria caellaria colonorum magnifici domini Michaelis Zekel ibidem sub Jawor existentia, Dwliban vocatorum, quorum cellaria et repagula, seras quoque çonfregerunt, ligones ac diuersas res mobiles et clenodia domus ab­stulerunt, insuper vini cubulos plusquam 25, partim biberunt, partim, quo eorum placuit voluntati, asportauerunt; quibus intullerunt damni plusquam in valorem fl. 50. DAMNA ET VIOLENTIE NOBILIS STEPHANUS(!) RADOYCH Cum nobilis Stephanus Radowych ad Oskowcz cum litteris preceptoriis domini bani ad vicejudicem nobilium ibidem commorantem missus fuit, ut idem vice judex nobilium easdem litteras praeceptorias domini bani magnificis dominis Mattheo et Simoni Keglewych praesentaret, tunc in via publica ser­uitores et homines magnifici domini Matthei Keglewych more praedonico in praefatum Stephanum nobilem irruentes ipsum capitauarentur (!), depre­dauerunt et crudeliter ligauerunt ac sic ligatum in captiuitate tenerunt donee eorum voluntati placuit, frameam, pecunias, cultellos et facileta ab ipso acce­perunt; cui, excepta captiuitate, intullerunt damni plusquam valoris fl. 13. DAMNA NOBILIS GEORGII ZABOKY Ittem seruitores et homines magnificorum et dominorum Matthei et Simo­nis Keglewych nobilem Georgium Zaboky sine omni culpa in via publica ante domum ipsius captiuauerunt, verberauerunt, bursam cum pecuniis, cultellos, pileum cuspidem et omnia, quae apud eum erant, acceperunt; cui, absque capti­vatione et verberatione, intullerunt damni in valorem fl. 4. DAMNA NOBILIS JOANNIS DRENOCZY Ittem seruitores et homines magnificorum dominorum Matthei et Simonis Keglewych de fenile in Gredycze eiusdem Joannis Drenoczy acceperunt et abegerunt unum equellum in valorem fl. 25, DAMNA NOBILIS PAULI PWHAKOCZY Homines et seruitores magnifici domini Matthei Keglewych post sedatum tumultum rusticorum, videlicet Blasius Cherny valpotus cum suis complicibus, de commissione et mandato magnifici domini Matthei Keglewych, domini scilicet sui, in et ad molendinum eiusdem nobilis Pauli Pwhakoczy in fluuio Chernecz intra metas Pwhakowcz et Czyghlenycza ac comitatus Warasdiensis existens et habito, irruentes ibique molendinum illud dissecarunt ac penitus desolarunt et omnia in eodem reperta videlicet frumentum ac uniuersa ferrea instrumenta eiusdem molendini acceperunt; in quibus omnibus, saluis actibus potentiaris intullerunt damni fl. 150 104

Next

/
Oldalképek
Tartalom