ARHIVSKI VJESNIK 7-8. (ZAGREB, 1964-1965.)
Strana - 273
seruitiorum suorum praernissorum sibi minime persoluta, in carcerem in eodem castro Zomzedwara habitum more Turcico detrudi inibique tamdiu donee suae placuisset voluntati in vinculis detineri fecisset; in quibus omnibus praemissis memoratus Franciscus Tahy dicto Michaeli exponenti saluis actibus potentiariis plusquam centum florenorum auri damna intulisset potentia mediante. Tandem vero circa festum beati Georgii martiris in anno domini millesimo quingentesimo sexagesimo octavo transacto praeteritum 2 jamfatus Franciscus Tahy mala malo accumulando similiter praefatum quoque Adamum Marigholth exponentem in castro Kanysa vocato, tunc secum existentem, nescitur quibus demeritis eiusdem Adami exponentis exigentibus, in terram prostratum tribus baculis dirissime verberare fecisset, potentia mediante in graue praeiudicium et derogamen eorundem exponentium manifestum. Quia autem huiusmodi actus potentiarii per quoscunque pa trati juxta contenta articulorum novarum constitutionum publicarum in sede nostra banali per nos caeterosque coassessores nostros pro quinto decimo die diei euocationis exhinc fiendae discuti debent et adjudicari, pro eo amicitiam Vestram harum série hortamur et requirimus atque authoritate nostra ordinaria qua fungimur vobis committimus et mandamus, quatenus praesentes litteras nostras memorato Francisco Tahy per hominem vestrum pro testimonio fidedignum exhiberi et praesentari faciatis. Qui si personaliter reperiri poterit ibidem personaliter, alioquin de domo habitationis seu solita eiusdem residentia, ammoneat eundem, dicatque et committat eidem verbo nostri banali, ut ipse decimoquinto die a die exhibitionis praesentium et ammonitionis huiusmodi ipsi exhinc fiendae computando, personaliter vel per procuratorem suum legittimum coram nobis in dicta sede nostra banali comparere modis omnibus debeat et teneatur, rationem de praemissis redditurus efficacem, certificando nihilominus eundem ibidem, quod siue ipse termino in praescripto coram nobis compareat sive non, nos ad partis comparentis instantiam id faciemus in praemissis, quod dictauerit ordo juris. Et posthaec exhibitionis, ammonitionis et certificationis seriem, ut fuerit expedienda, terminum ad praescriptum nobis suo modo rescribatis. Datum Zagrabiae, feria quarta proxima ante festum Beatorum Fabiani et Sebastiani martyrum, anno domini millesimo quingentesimo septuagesimo. 1 11. studeni 1566. 2 24. travnja 1568. Kaptolski arhiv u Zagrebu, Acta loci credibilis, series I, litt. H, br. 79. 83. Zagreb, 1570. XII 17. Podban Ivan Forčić izdaje ispravu o istrazi povodom tužbe Zagrebačkog kaptola protiv Franje Tahyja zbog otimanja vina kmetu Valentinu Šurjaku iz Vrapca. Nos Johannes Forchych de Bwthynawaz, Regni Sclauonie vicebanus ac comes et iudex nobilium comitatus Zagrabiensis. Memorie commendamus. Quod cum ad instantem et legittimam petitionem reurendorum dominorum Capituli ecclesiae Zagrabiensis egregium Matheum Zalathnoky de Zalathnok, Tg Arhivski vjesnik VTI—vm 273