ARHIVSKI VJESNIK 7-8. (ZAGREB, 1964-1965.)

Strana - 266

Croatiae, Slavoniae etc. rex. Fatemur et recognoscimus per praesentes litteras nostras notum facientes, quibus expedit universis. Quandoquidem ratione po­sita compertum fuerit, nos magnifico fideli nobis dilecto Francisco Tahy, aga­zonum nostrorum regalium magistro et consiliario nostro, primum nomine sala­rii sui supremi capitaneatus Canisiensis ter mille septingentos septuaginta florenos quindecim cruciatos, deinde de mutuo militibus per ipsum dato sep­tingentos quadraginta tres florenos novem cruciatos, ultimo vero in explorato­res trecentos septuaginta quinque florenos debere. Quod nos benigne statueri­mus prefato Tahio id debitum, quod in summa constituit quatuor mille octin­gentos octuaginta octo florenos viginti quatuor cruciatos, sequenti modo ex­soluere: nimirum, cum medietatem arcis Zomzedwara et castelli Stubicza iuxta tenorem litterarum nostrarum originalium sibi datarum ipsi Tahio pro arenda quatuor millium quingentorum florenorum annuatim nobis exoluendorum in­cripserimus, quod in earn summam arendae singulis annis bis mille florenos in defalcationem huius debiti coniicere et computare valeat, prout modo; pro principio primi anni nobis duo millia quingentos florenos in paratis soluit et reliquos bis mille florenos de debito supradicto detraxerit; ita, ut illi amplius non debeamus, quam bis mille octingentos octuaginta octo florenos viginti quatuor cruciatos, quos in subsequentibus duobus annis, in primo, bis mille, in secundo, octingentos octuaginta octo florenos viginti quatuor cruciatos in sol­venda supra memorata arenda sibi retinere potest. Quod ei harum vigore con­cedimus, in cuius rei fidem et testimonium per praesentes litteras nostras pro nobis et haeredibus nostris, regibus Hungariae, praelibato Tahio et suis hae­redibus dandas esse duximus. Manus nostrae subscriptione et sigilli apres­sione munitas. Datum in civitate nostra Vienna, penultima die junii, anno domini mille­simo quingentesimo sexagesimo nono, regnorum nostrorum romani septimo, hungarici sexto et bohemici vigesimo primo. Relationes commissariorum regiorum, sv. 2, br. 17, prilog 1. 78. Požun, 1569. VII 8. Ugarski komorski vijećnici obavještavaju Jurja Hozzwtotyja o osloba­đanju viceprotonotara Ivana Petričevića od sudjelovanja u komisiji koja će predati Franji Tahyju fiskalni dio Susjedgrada i Stubice; ujedno ga upućuju što da učini s novcem koji će primiti od Tahyja. Egregie domine, frater et amice nobis obseruande, salutem et seruitiorum nostrorum comendationem. Hac hora nona antemeridiana accepimus resolutio­nem Sacrae Caesareae Regiaque Maiestatis, domini nostri clementissimi, de duobus Dominationi Vestrae egregiae adiunctis commissariis, ad quorum al­terum videlicet tricesimatorem Nedelczensem expeditum est Suae Maiestatis mandatum, quod cum praesentibus Dominationi Vestrae egregiae transmit­timus illi exhibendum; quod vero ad viceprothonotarium Regni Sclauoniae egregium Joannem Petrychewyth spectat, eum Maiestas Sua ab hac commis­sione ea ratione liberum esse voluit, eo quod censeat, comissionem illam per 266

Next

/
Oldalképek
Tartalom