ARHIVSKI VJESNIK 7-8. (ZAGREB, 1964-1965.)
Strana - 267
Dominationem Vestram egregiam et praefatum tricesimatorem Nedelczensem rite confici posse. Misit praeterea ad Cameram hanc Sua Maiestas chyrographum magnifici domini Francisci Tahy magistro solutionum bellicarum Andreae Snaterl datum, quo testatur se duo millia florenorum rhenensium de summa capitali inscriptionis alterae medietatis arcis Zomzedwara et castelli Also Stwbycza pro praesenti anno cedente apud eundem magistrum solutionum de stipendio suo militari rectificasse, data illi quietantia e'contra habet idem dominus Tahy ab ipso solutionum magistro de tota summa capitali recognitionem. De qua tarnen ad hue bis mille et de quingentos florenos rhenenses se statim in ipsa arcis et castelli assignatione in parafa pecunia depositurum pollicetur. Quod quidem chyrographum domini Tahy Maiestas Sua Dominationi Vestrae egregiae assignandum et recepta ilia residua summa restitui et pecuniam deinde ad eius Maiestatis aulam transportari curemus. Eas igitur domini Tahy litteras lingua germanica confectas ac sigillo manuque sua propria munitas hisce adnexas Dominationi Vestrae egregiae in finem superius declaratum per hunc camerae postam transmitimus, quas ipsi domino Tahy, recepta ab eo residua summa, bis millium et quingentorum florenorum rhenensium restituet, eamque ipsam pecuniam in suo reditu Viennam adferat, praefato magistro solutionum assignandam. Quia denique in litteris inscriptionis medietatis praefatorum bonorum, quaedam facta sit mutatio, earumque exemplo pro futura cautela Camera haec carere nequit. Dominatio Vestra egregia efficiat, ut earum purum exemplum secum hue ad Cameram referat. Quod superest Dominationem Vestram foeliciter valere optamus. Datum Posonii, 8 julii, anno 1569. Neoregestrata Acta, sv. 599, br. 19. 79. Beč, 1569. VII 12. Kralj Maksimilijan naređuje svojim komesarima Jurju Hozutotiju i Andriji Methniczu da predaju vojnim vlastima za utvrđivanje Kaniže novac koji prime od Franje Tahyja u ime zakupa susjedgradsko-stubičkog vlastelinstva. Maximiiianus Secundus, Diuina fauente dementia, eleetus Romanorum imperator ac Hungariae, Bohemiaeque rex etc. Egregii fidèles nobis dilecti. Quanquam in mandatis habeatis bis mille quingentos florenos, quos magnificus fidelis nobis dilectus Franciscus Tahy in rationem arendae arcis Zomzedwara vobis numerabit, hue ad solutorem nostrum bellicum mittendi. Notum tarnen vobis esse volumus, nos praefatam pecuniae summam in usus aedificiorum nostrorum Canisiensium conuertere decreuisse. Quare mandamus vobis benigne, ut dictos bis mille quingentos florenos solutori aedificiorum Canisiensium nostro Joanni Babtistae Ehn praesentium exhibitori statim assignetis. Chyrographo ab ipso accepto ac si a solutore nostro bellico Andrea Schnaterlio accepisset. Quod quidem chyrographum Ehny loco paratae pecuniae dicto solutori nostro bellico exhibere poteritis, satisfacietis hoc modo benignae voluntati nostrae. Datae in civiitate nostra Vienna, duodecima die julii, anno sexagesimo nono, regnorum nostrorum Romani septimo, Hungarici sexto, Bohemici vero vigesimo primo. Neoregestrata acta, sv. 599, br. 21. 267