ARHIVSKI VJESNIK 7-8. (ZAGREB, 1964-1965.)

Strana - 261

litatemque praefato domino nostro Imperatori et Régi ac Sacrae coronae obseruandam, qualis ipsi de hiis omnibus de quibus nomine dicti exponentis interrogati fuerint, constat certitudo veritatis sciât, inquirat et experiatur meram, plenam atque omnimodam certitudinis veritatem. Et tandem super huiusmodi attestatione resciteque veritatis praemissorum série litteras Vestras dicto exponenti necessarias ad relationem dictorum nostri et Vestri hominum, sub sigillo vestro capitulari, jurium suorum ad cautelam modis omnibus ex­tradare debeatis et teneamini, secus non facturi. Datum in Felsew Zthwbycza, in festo Circumcisionis domini, anno eius­dem millesimo quingentesimo sexagesimo nono. Kaptolski arhiv u Zagrebu, Acta loci credibilis, series I, litt. G, br. 8. 73. Zagreb, 1569. I 16. Bilješka kojom kanonik Martin Heressynczy i plemićki sudac Matija Ras­kay obavještavaju Zagrebački kaptol da je Tahi oružanim sredstvima zapri­ječio istragu koju su protiv njega namjeravali provesti među susjedgradsko­stubičkim kmetovima. Anno domini 1569. mensis januaru die 16, testimonium Capituli Marti­nus Heressynczy et homo banalis nobilis Mathias Raskay, iudex nobilium co­mitatus Zagrabiensis, fatemur: quod dum nos iuxta litteras praeceptorias do­mini bani ad diem et locum in eisdem denominatum accessissemus, testesque­citatos de re et negotio in eisdem continentiis examinare voluissemus, tunc venientes ex speciali mandato et commissione domini Tahy nobiles Johannes Zakoczy, Ladislaus Zoltay seruitores eiusdem, item prouidi et agiles viri Gre­gorius Gozetych 1 , Nicolaus Kopynych 2 et Johannes Pwczko coloni indiuisi Suae Maiestatis et domini Tahy, attamen pronunc seruitores sui, armatis manibus: dicendo: quod ipse dominus Tahy esset a puero Suae Maiestatis fidelis serui­tor et usque ad sepulcrum velit esse, si igitur aliquod negotium dominus Ste­phanus Gerdak secum haberet eum coram Sua Maiestate et domino bano re­quirere debeat nec aliquod ius nos haberemus, quo suos colonos, quos praefa­tus dominus Tahy pecuniis emerit, contra se attestandi facultatem habere­mus. Si vero ceptis desistere nolemus, se procul dubio operam daturum, ut nos a proposito repellat, praesentibus ibidem nobilibus Petro literato Koschyeych prouisore arcis Suae Maiestatis in Trakostan, Johanne Drobnyak, Gasparo Za­lathnoky stipendiariis Suae Maiestatis Crisii commorantibus et provido Mi­chaele Czyglar, viceprouisore eiusdem arcis Trakostan. 1 Grgur Gušetić, kapetan u seljačkoj buni 1573. 2 Nikola Kupinić (Kwppinich, Kopynych, Coppenitsch), kapetan u seljačkoj buni 1573. Kaptolski arhiv u Zagrebu, Acta loci credibilis, series I, litt. G, br. 8. prilog. 261

Next

/
Oldalképek
Tartalom