ARHIVSKI VJESNIK 7-8. (ZAGREB, 1964-1965.)

Strana - 262

74. Beč, 1569. VI 21. Instrukcija kralja Maksimilijana Jurju Hozutothyju i Andriji Methnitzu izaslanicima kod vredaje polovine susjedgradsko-stubičkih posjeda u zakup Franji Tahyju. Maximiiianus Secundus, Diuina fauente dementia electus Romanorum Imperator ac Hungariae, Bohemiaeque etc. rex. Instructio egregiis fidelibus Georgio Hozutoti, camerae nostrae Hunga­ricae consiliario, et Andreae de Methnicz, tricesimatori Nedelicensi, ad assigna­tionem alterae medietatis arcis Zomzedwara et castelli Also Stubicza desig­natis, data. Cum nos certis et rationabilibus de causis, praesertim vero ut rixae atque contentiones, querelaeque assiduae, quae hactenus inter fidèles nostros magni­ficum Franciscum de Thah, consiliarium nostrum et agazonum nostrorum re­galium magistrum, ac Stephanum Gerdack, prouisorem nostrum partis dimi­diae arcis et castelli praefatorum agitatae sunt, iam tandem cessent, eiusdem arcis et castelli medietatem una cum uniuersis suis pertinentiis ac prouenti­bus, emolumentisque omnibus ad idem castrum et castellum de iure et ab an­tiquo spectantibus et pertinere debentibus, memorato de Thah certis conditioni­bus in litteris nostris inscriptionalibus clare expressis, in et pro quatuor milli­bus et quingentis florenis Rhenensis in arendam locandam, dictamque medieta­tem arcis et castelli ipsi Thahy quamprimum assignandam benigne decreueri­mus, confisi clementer fidei atque industriae praescriptorum commissariorum nostrorum eisdem hanc assignationis prouintiam duximus committendam, spe­rantes ipsos pro eorum in nos débita fide in prouincia hac sibi comissa ita pro­cessuros, ut eis^ gratia nostra imperiali magis propensi simus. Ut autem com­missarii ipsi nostri in munere sibi commisso rite, debitoque modo atque or­dine procedere sciant, habebunt ad manus litteras ipsas nostras inscriptionis per nos plene expeditas, quibus conditiones, in quas cum ipso Thahio hie co­ram conuenimus, ordine habentur expresse, iuxta quas procedere et negocium rite exequi debebunt. Imprimis, igitur commissarii arcem et castellum praescriptum ingressi, hanc benignam nostram deliberationem atque voluntatem praescripto proui­sori nostro Stephano Gerdack, adhibitis sibi litteris nostris fidei et expeditoriis, quas cum instructione sunt accepturi, declarabunt, postulabuntque sibi claues arcis et castelli, si quas habet exhiberi, quibus exhibitis, eum una cum reliqua familia, hactenus in utroque loco ad nostram rationem intertenta, liberunt, pronunctiabunt déclarantes ei, cum nobis hucusque fideliter seruierit nos pri­ma oblata occasione illum alio officio personae suae idoneo clementer proui­surum. Ut tarnen rationes gesti officii bene concinnatas, cum pecunia apud manus suas habita, Camerae nostrae Hungaricae statim exhibeat, ipsisque ra­tiones suas omnes bono debitoque modo explicet, illi nostro nomine commis­sarii iniungant. His peractis conuertent se commissarii nostri ad conscriptionem univer­sorum munitionum ac instrumentorum bellicorum, bombardarum videlicet maiorum et minorum, pixidum barbatarum et manualium, pulueris item ac globorum, aliorumque cuiusque generis instrumentorum ad artellariam perti­nentium in dicto castro et castello existentium, quae omnia ordine conscripta 262

Next

/
Oldalképek
Tartalom