ARHIVSKI VJESNIK 7-8. (ZAGREB, 1964-1965.)

Strana - 221

Vestras Dominationes optate certificare festinauimus, in aliud tempus trans­tulimus; quum et colonos castelli potissimum Also Zthwbycza dominus Tahy ad quodam nouum allodium suum, in sessione Mathei Belynich propulsi coloni in Pzarno extructi, omnibus debitis laboribus et seruitiis a castello prefato auertere et labores debitos eo conferre cogit. Ad loca quoque aliorum propul­sorum similiter colonorum non alios colonos colocauit, uti Suae Sacrae Ma­iestati descripsit, sed propriis seruitoribus ea diuisit possidenda, unde nulli prouentus ad partem Suae Sacrae Maiestatis proueniunt, uti hec omnia do­mini commissarii fidedigni Suae Sacrae Maiestatis, si per Suam Maiestatem ad prescripta revidenda et veraciter rescienda missi fuerint, pro certo compe­rient, sine quorum presentia Sua Sacra Maiestas nostris difficultatibus et Suae Maiestati maximo damno dominique Tahy immeritae excusationi, debi­tum finem nequaquam sortiri poterit. Cum autem domina relicta praescripti quondam Joannis Gywlay spe­cialem suum procuratorem et seruitorem egregium dominum Joannem Kws­koczy ad Suam Sacram Maiestatem transmiserit, opinione nostra Vestrae Dominationes quantum in negotio dicti quondam Joannis Gywlay Suam Sa­cram, Maiestatem certificare deberent sine mora. In reliquis nos et seruitia nostra humillima Vestris reuerendissimae, ge­nerosis magnificis et egregiis Dominationibus deditissime commendamus, quas Deus Omnipotens conseruet sanos et incolumes. Datum ex castro Zomzedwara, 27. martii anno 1567. * U Izostavljenom dijelu pisma opisuju se Gerdakovi poslovi oko devolucije fisku vlastelinstava Trakošćana i Vinice poslije smrti Ivana Gywlaya. Dio pisma koji objav­ljujemo predstavlja odgovor na Tahyjevu predstavku od 24. I 1567, v. ispravu br. 45. Neoregestrata acta, sv. 632, br. 24. 49. Susjedgrad, 1567. IV 7. Komorski upravitelj Stjepan Gerdak i providnik (contrascriba) Ivan Varaž­dinac podnose Ugarskoj komori neke prijedloge za provođenje istrage protiv Tahyja i mole intervenciju zbog zatvaranja kmetova koji nisu dali gornicu; tuže se na Tahyja zbog nekih prekršaja prema komorskoj upravi. EXEMPLUM LITTERARUM OFFICIALIUM SACRAE CAESAREAE MA­IESTATIS IN ARCE ZOMZEDWAR CONSTITUTORUM CONTRA DOMINUM FRANCISCUM TAHY AD CAMER AM HUNGARICAM, 14. APRILIS, AN­NO 1567. Reverendissime, generosi, magnifici ac egregii Domini etc. Proxime praeteritis diebus misimus peculiarem tabellionem nostrum erga Dominationes Vestras, medio cuius, tam de bonis quondam Joannis Gyulay re­lictis, quam etiam aliis difficultatibus cum domino Tahi habitis, Cameram istam satis abunde informauimus. Licet autem neque de prioribus ab eadem resolutionem aliquam acceperimus, neque scimus, in quem finem Dominatio­nes Vestras iam amplius inquietare, cum nullam earundem effectum hactenus factum esse, perspicere potuimus. Putabamus Suam Maiestatem vel aut sup­plicationem spectabilis domini Petri Erdewdy etc. ad inquirendas violentias per eundem dominum Tahy commissas, certos commissarios (eo quod nemo hic 221

Next

/
Oldalképek
Tartalom