ARHIVSKI VJESNIK 7-8. (ZAGREB, 1964-1965.)
Strana - 222
in Sclauonia huiusmodi odiosam inquisitionem in se assumere vellet) de Camera Suae Maiestatis iam tandem hue deputare, id quod modo quoque auide expectamus et summe etiam opus est, ut Sua Maiestas tantis violentiis patratis et aliis quoque difficultatibus, quibus Dominationes Vestras prius quoque certificauimus, iam tandem ad finem deueniret. Videtur etiam, ut ea inquisitio fiat Zagrabiae, in loco communi, et unus aut duo ex capitularibus Zagrabiensibus eisdem commissariis adiungantur; quorum unus fiat reverendus dominus Emericus Velikinus, alter vero Thomas Dombrensis, ambo personae satis idoneae, nullum habentes personarum respectum. Ubi autem idem dominus Tahy scripto suo asserit nihil de prouentibus istius castri Zomzedwara ultra portionem suam pro se accepisse, tarnen neque id merito dicere posset. Nam Dominationes Vestrae etiam ex inventario per dominos commissarios confecto et ad Cameram transmisso clare intelligere potuerunt quantam summam cubulorum vini, tam in pertinentiis eiusdem castri Zomzedwara, quam etiam castello Also Stubitza, de prouentibus iuris montani autumno praeterito supra portionem Sacrae Caesareae Maiestatis prouenientem pro se exegerit et quantis etiam vicibus pro reddenda eius percepta portione eundem solicitauerimus, numerum eius Deus nouit, et nec quicquam ab eo obtinere potuimus, praeter quod demonstrabat nobis ad restantias quorundam miserorum hominum, quorum vineae grandinibus omnino sunt concussae, ita quod ne una quarta quidem vini illis supermansit, velitque eo suo facto, ut nos eosdem miseros et alioquin satis afflictos colonos ad persoluendas easdem vini restantias etiam suffocates conpellamus, id quod nobis etiam diuina commiseratione suadente facere non licet, neque volumus, sed ut idem dominus Tahy ea quae supra portionem suam percepit nobis in specie restituât et ut miseri coloni de utraque expectentur ad futuram vindemiam. Dignentur itaque Dominationes Vestrae mandato eisdem Sacrae Caesareae Maiestatis apud eundem dominum Thahy efficere, ut de perceptis portionem Suae Maiestatis iam tandem nobis restituât et ne eosdem miserimos colonos ratione eiusdem nondum persoluti iuris montani captiuet, neque alio modo opprimât, prout hactenus eosdem incarcererandos et captiuos durissimis laboribus, fame et siti cruciando, sine omni commiseratione afficere non est veritus. Quos si Christiana pietate moti panibus non prouidissemus, fame omnino periissent, quibus apud eundem neque precibus nostris auxilio adesse potuimus. Ceterum scimus Dominationes Vestras nobis iam succenseri, quod regestum prouentuum eiusdem castri Zomzedwara et castelli Zthubicza conscriptum ad Cameram hanc hucusque non transmiserimus. Nos itaque iam diu hoc fecissemus, nisi ipse dominus Tahy et domina consors eiusdem conscriptionem eorundem prouentuum interturbassent. Nam ut et prius Vestris Dominationibus perscripsimus, adhuc autumno praeterito earn conscriptionem inceptam fuisse et nescimus qua de causa eadem domina consors praefati domini Tahi provisorem suum a nobis fecit reuocari et ulterius numquam efficere potuimus, ut inceptum negotium ad finem deducatur. Quamuis autem iterum non desistimus sollicitare, quo mandato Dominationum Vestrarum pro officio nostro satisfacere possumus. Qualiter adhuc illi miserimi propulsi coloni suplicant ex litteris eorundem inclusis Dominationes Vestrae intelligent. Supplicant itaque adhuc humillime eisdem dé opressione eorundem graciose prouisuras etc. 1 Datum in Zomzedwara, 7 aprilis, anno 1567. 222