ARHIVSKI VJESNIK 7-8. (ZAGREB, 1964-1965.)

Strana - 211

Susjedgrad, 1567. I 23. Komorski službenici na Susjedgradu podnose kraljevskim komesarima optužbe protiv Franje Tahyja zbog različitih prekršaja učinjenih prema za­jedničkoj upravi susjedgradsko-stubičkim vlastelinstvom i kmetovima. SIGNATURA DIUERSARUM DIFFICULTATUM AD PARTEM SACRAE CAESAREAE REGIAEQUE MAIESTATIS IN CASTRO ZOMZEDWARA ET CASTELLO ZTHWBYCZA HABITORUM AC MAGNIFICO DOMINO FRAN­CISCO DE TAH ET PER OFFICIALES SUAE MAIESTATIS CAUSA MUTUE CONCORDIE REFORMANDAE, PORRECTARUM 23. JANUARU 1567. 1 Primo: Quia eadem Sacra Cesarea Maiestas, dominus noster clementis­simus, nos iuxta instructionem Sue Maiestatis nobis datam in rectam et equa­lem dimidietatem eiusdem castri Zomzedwara, necnon et Also Zthwbycza cum pleno mandato regenda et possidenda per commissarios Sue Maiestatis cle­menter statuifecerit, quequidem possidenda et gubernanda nos uti fidèles decet seruitores diligenter atque fideliter curare parati essemus, sed quia idem dominus Tahi, nescitur unde motus, mandatis Sue Maiestatis non curatis, in multis sese nobis opposuit, prout modo quoque se opponere non cessât; prout sequitur: Ittem, quod domus et habitacula in castro Zomzedwara habita in quibus domina relicta condam Andrée Henyng habitabat ad mandatum Sue Maies­tatis nobis restiuere noluit, prout nollet etiam de presenti. Ittem, quod de stabulo quoque quod ipsa domina Henyng possidebat sumus exclusi. Ittem, quod idem dominus Tahy in dies nobis obicit neminem habere in istis bonis plus iurisdictionis quam seipsum, quum tarnen manifestum sit suam Magnificentiam nunquam possedisse partem dimidietatis per Sacram Cesa­reans Maiestatem ad fiscum suum usque ad dicisionem cause inter eandem dominam Henyng et prefatum dominum Franciscum Tahy habitam occupa­tam, velleque eundem dominum Franciscum de Tah ea ratione omnem autho­ritatem imperandi nobis adimere et neque in subditos aliquid potestatis ha­bere. Verum Sua Magnificentia universa tantum pro libito suo sine scitu et voluntate nostra operatur, punit, incarcérât miseros subditos et alios quospiam in bonis istis commorantes et hoc in contemptum iurisdictionis et partis Sa­crae Cesareae Maiestatis ac derogamen officii nostri, oppressionemque eorun­dem miserorum subditorum valde maximum. Ut autem hoc Magnificentie Sue manifestum fiat, idem dominus Tahy, citra scitum et voluntatem nostram, universos prediales et alios colonos de pertinentiis eiusdem castri Zomzedwara et castelli Alsozthwbycza Kanysam secum abstulit, ita quod dum opus esset, quempiam illorum ad seruicia Sue Maiestatis neminem habere possumus. Idem dominus Tahi abduxit secum laniatorem ad portionem Sacrae Ce­sareae Maiestatis deputatum, nomine Nicolaum filium Luce Bartolych de Zaprezechye. 2 Ittem, quod idem dominus Tahy eosdem miserimos colonos cum vinis et aliis victualibus magno frigore et per discrimina viarum ad Kanisam ire coegit, in cuius itineris grauitate idem miserimi coloni simulcum iumentis magna sunt perpessi et exinde multum opressi; ubi autem idem dominus 211

Next

/
Oldalképek
Tartalom