ARHIVSKI VJESNIK 7-8. (ZAGREB, 1964-1965.)
Strana - 212
prohibuit, ne quibus subditorum in aliquibus priuatis nobis inseruiat, optamus nos quoque nomine Sue Maiestatis, ut nec Sua Magnificentia aliquem ex eisdem subditis ad priuata sua negotia extra istud dominium transmitere possit neque valeat. Ittem, quod idem dominus Tahi certas vineas colonorum ad castellum Zthwbycza pertinentium, puta Gregorii Belynych, Joannis similiter Belynych, Mathiae similiter Belynych ac Urbani Kranyecz pro se occupauit et communibus laboribus cultas et sex vasa vini in eisdem collecta ad priuatam suum usum accepit; 3 et licet easdem estimari fecerit, tarnen nec obulum quidem pro illis soluit in oppresionem eorundem miserorum subditorum valde maximum. De quibus sex vasis vini optamus portionem Sacrae Cesareae Maiestati prouenire debentem. , Tandem de vinea a plebano ibidem occupata petimus portionem Sacrae Cesareae Maiestati prouenientem, tam modo quam etiam imposterum restituendam. Ittem, idem dominus Tahi vineam Brumani in pertinentiis castri Zomzedwara habitam pro se colligere fecit et ex ea quinquaginta cubulos vini accepit, de quibus ad portionem Sacrae Cesareae Maiestatis nichil dédit. Ittem, quod idem dominus Franciscus Tahy de quodam nouo molendino in fluvio Zawy prope Jagodych 4 erecto et de aliis quoque imposterum erigendis, nullam portionem ad partem Sacre Cesaree Maiestatis dare vellet, quandoquidem ea molendina coloni utriusque partis disponunt et propterea dignum esset equali eorundem commodo frui, Ittem, quod dominus Tahy propulso colono Valentino waywoda de Berdowcz dédit sessionem suam Georgio litterato, prouisori suo de eadem Zomzedwara, simulcum vinea, de quibus ad portionem Sacre Cesaree Maiestatis nullus prouentus administratur. 5 Ittem, idem dominus Tahy expulso colono Matheo Maiorowych de eadem Berdowcz dédit sessionem suam bonam et integram Georgio Bartakowych seruitori suo, cum duabus vineis prefati coloni, de quibus similiter nulla porcio ad partem Sacre Cesaree Maiestatis administratur. Ittem, idem dominus Tahy dédit sessionem unam bonam et integram in Berdowcz habitam, que alias fuit Stephani vicecastellani prefate domine Henyng, per eundem dominum Tahy capite priuati, simulcum vinea eiusdem valde bona, Anthonio Gereczy, de quibus similiter ad portionem Sacrae Cesaree Maiestatis nullus prouentus administratur. Ittem, idem dominus Tahy propulso Joanne Chechkowych colono de eadem Berdowcz dédit sessionem suam colonicalem Nicolao Saynowych seruitori suo, simulcum vinea eiusdem Chechkowych, de quibus similiter ad portionem Sacre Cesaree Maiestatis nullus prouentus administratur. Ittem, quod idem dominus Tahy propulso Matheo Zazowczy alias provisore prefate domine Henyng dédit curiam suam Martino Gwzethych, familiari suo, simulcum duabus vineis eiusdem Zazowczy, de quibus similiter ad partem Sue Maiestatis nullus prouentus administratur. Ittem, quod dominus Tahy dédit sessionem unam colonicalem, que alias fuit Andrée de Gradecz, seruitoris prefate domine Henyng, Nicolao Sypos servitori suo, simulcum vinea eiusdem Andrée; de quibus similiter ad partem Sacre Cesaree Maiestatis nullus prouentus administratur. 212