ARHIVSKI VJESNIK 7-8. (ZAGREB, 1964-1965.)
Strana - 177
qui etiam cum totius capitalis summae depositione ipsi domino Francisco de Thah debitam plenariamque satisfactionem impendere, exindeque praescriptam dimidietatem antedictorum castri et castelli, bonorumque et jurium possessionariorum ad eadem pertinentium ab eodem domino Francisco de Thah jure repetere et pro se rehabere vellent, jure regni requirente. Quia autem huiusmodi causae instar aliarum causarum iuxta publicas constitutiones regnicolarum pro quinto decimo die ammonitionis in isto Regno Sclavoniae per nos discuti debent et adiudicari, pro eo amicitiam vestram harum série hortamur et requirimus atque authoritate ordinaria qua fungimur vobis committimus et mandamus, quattenus praesentes litteras nostras memorato Francisco de Thah per vestrum hominem pro testimonio fidedignum exhiberi et praesentari faciatis. Qui si personaliter reperiri poterit, ibidem personaliter, alioqui de domo habitationis sive solitae eiusdem residentiae, idem testimonium vestrum ammoneat et euocet eundem, dicatque et committat eidem verbo nostro banali, ut ipse decimo quinto die a die huiusmodi ammonitionis compuntando personaliter vel per procuratorem suum legittimum coram nobis in sede nostra banali oomparere, praescriptamque satisfactionem communis estimationis praedictorum bonorum, quatenus videlicet ipsa communis estimatio in hac parte de jure admitteretur, alioqui etiam totalem capitalem summam, pro qua videlicet praescriptae dimidietates dictorum castri Zomzedwara et castelli Also Zthobycza, bonorumque et jurium possessionariorum ad eadem pertinentium ex venditione jamfatorum dominorum Andreae et Nicolai de Bathor, apud manus suas existere dinoscuntur a praefatis domina et puellis exponentibus ad se levaturus et exinde a nobis iudicium et justiciam recepturus debeat et teneatur, certificando ibidem eundem, quod sive ipse termino in praescripto in dicta sede nostra banali coram nobis compareat siue non, nos ad partis comparentis instantiam id faciemus in praemissis, quod dictauerit ordo juris. Et posthaec huiusmodi exhibitionis, ammonitionis et certificationis Seriem cum ammoniti et certificati nomine terminum ad praedictum, ut fuerit expedienda, nobis suo modo rescribatis. Datum in Selin, feria quinta in festo Sanctae Ceciliae Virginis, anno domini millesimo quingentesimo sexagesimo quarto. Neoregestrata acta, sv. 591, br. 17. 19. Brezice, 1565. II 4. Prijepis pisma Ambroza Gregorijanca kojim obavještava Uršulu Meknyczer o unajmljivanju haramija za obranu Susjedgrada. Generosa domina et soror mihi obseruandisskna, salutem et seruitium. Hic mitto hunc nobilem Petrum Herendych; est homo militaris in equo, sed nescio si seit castrensia; hoc tamen secure dico, quod non erit proditor et neque dabit suum locum, quia est constans et non est ebriacus, neque mendax. Videat igitur Vestra Dominatio generosa cum domino Konzky qualiter videtur. Propterea premisi eum, ego etiam ero apud Vos, deo volente, feria tertia mane. Valeat eadem foeliciter. Scripsi pro conducendis 50 haramiis et si isto modo non conducerentur boni, nescio qualiter conducerentur, quia singulo waiuodae 12 Arhivski vjesnik VTT— yrrr 177