ARHIVSKI VJESNIK 7-8. (ZAGREB, 1964-1965.)

Strana - 178

imposui singulps 10 ordinandos; vaivodae autem sunt mihi valde subditi et amici. Plura coram. Valeat eadem foeliciter. Ex Brezacz, 4. februaru, 1565. Arhiv obitelji Oršić, sv. 44, br. 1. 20. Beč, 1565. II 27. Prijepis isprave bana Petra Erdödyja kojom naređuje Zagrebačkom kap­tolu da pozove na sud Hennynghovce, njihove službenike i kmetove zbog pro­tjerivanja Tahyjeve porodice sa susjedgradsko-stubičkog vlastelinstva i napada na kuriju Petra Petričevića u Gornjoj Stubici. Amicis suis reuerendis Capitulo ecclesiae Zagrabiensis Petrus Erdewdy de Monyorokerek, comes perpetuus Montis Claudii ac Regnorum Dalmatiae, Cro­atiae et Sclavoniae banus ac consiliarius Sacratissimae Caesareae et Regiae Maiestatis, domini nostri clementissimi, salutem et amiciciam paratam cum honore. Expositum est nobis in personis magnifici domini Francisci de Thah, agazonum regalium magistri et consiliarii Sacrae Caesareae et Regiae Maie­statis, necnon generosae et magnificae dominae Helenae Zryny consortis eius­dem domini Francisci Thahy, necnon Balthasaris et Stephani filiorum eorun­dem, praeterea nobilium puellae Helenae, filiae nobilis Gregorii Casparyno­wych de Felsew Zthwbycza, ac alterius Helenae, filiae nobilis Michaelis Hor­wath de Bosyako, tunc puellae jam vero consortis nobilis Joannis de Pynkoth, pedissequarum scilicet ipsius dominae Helenae Zryny exponentis, necnon no­bilium Joannis Zadory de Zador ac Marci Jwrynych castellanorum et Joannis Horwath vicecastellani ipsorum exponentium, per eosdem in portione ipsorum possessionaria in arce Zomzedwara vocata in comitatu Zagrabiensi existente habita constitutorum, qualiter superioribus diebus, ipso domino Francisco Tha­hy exponente Posonium pro peragendis quibusdam negotiis suis ascendente, praefatam dominam Helenam Zryny consortem suam exponentem ac dictos filios suos exponentes, necnon Michaelem et Joannem filios et puellas Marga­retham, Helenam et Annam filias eiusdem Francisci Thahy exponentis ex ipsa domina Helena Zryny consorte sua exponente susceptos, unacum eadem domina consorte sua, in dicta portione eorundem possessionaria in praescripta arce Zomzedwara in dicto comitatu Zagrabiensi existente habita reliquisset, eodem­que domino Francisco Thahy exponente ibi Posony existente, nihilque periculi euenire formidante, ac dicta domina Helena Zryny exponente sabbatho proxi­mo post festum Beati Vincentii martiris proxime praeteritum, 1 una cum prae­fatis omnibus liberibus suis, ex eadem arce Zomzedwara praenotata, portio­nem nimirum possessionariam ipsorum exponentium in eadem arce Zomzed­wara habitae (!) ad allodium ipsorum exponentium circa praescriptam arcem Zomzedwara habitum ambulandi ac visendi gratia rerum suarum exeuntibus, generosae dominae Ursula relicta et Cunigunda, tunc puella iam vero egregii Mathiae Kerecheny de Kanyafewde consors, necnon puella Martha, sponsa vi­delicet egregii Stephani filii egregii Ambrosii litterati de Gregoryancz vice­bani nostri, fratris scilicet carnalis reuerendissimi domini Pauli de Gregoryancz archiepiscopi ecclesiae Colocensis atque episcopi ecclesiae Jaurensis et consi­liarii praefati domini nostri Imperatoris et Regis, 2 filiae videlicet dictae domi­nae Ursulae relictae ex egregio olim domino Andrea Hennyngh aliter Thewf­178

Next

/
Oldalképek
Tartalom