ARHIVSKI VJESNIK 7-8. (ZAGREB, 1964-1965.)

Strana - 162

Palffy illius hominem ad Magnificum dominum proxime expeditum ei re­nuntiatum fuit, paratus est et dominus Magnificus ad honestam bonorum li­mitationem, fraternam nunc per expeditos isthuc homines suos cum ea faci­endam; ita videlicet ut domina vidua cedat de facto castro Zomzed et com­migraverit in castellum Zthobycza prefatum, quo facto rebusque omnibus ex officialibus clarius prius cognitis et bonis ac locis ubique inspectis; tandem sive videatur eisdem limitatoribus ex arcis Zomzed pertinentiis per posses­sions et villas intégras castello 'propinquiores ad pertinentias castelli eius­dem tantundem addere, ut bonorum aequalitas utrique parti cedat sive au­tem utriusque loci pertinentiae commodius ubique ex aequo fuerint biparti­endae, remittit se dominus Mägnificus in hoc ad iudicium ac industriam ip­sorum hominum suorum deputatorum, qui ista ibi quemadmodum domino Magnifico fuerit utilius, rationibus et ex causis animaduersis melius nosse poterunt, quid sit facto opus. Deinde, succedente vel non succedente huiusmodi limitatione, quia et Gregorius Myndzenty desideret se abdicare provisoratus sui ab officio, 3 ob idque sepius iam urserit dominum Magnificum; illi etiam responsum sit prius, quod rationem suae administrationis per expediendos nunc homines suos speciales ibidem dominus Magnificus cognoscendam curabit, quod quidem do­mini Magnifici propositum duabus etiam ex causis succedere. Non potuisse sciat idem Myndzenty altera, quia nec ipse speciales homines domini Mag­nifici tantundem ibi pausare possunt, ut et limitationem bonorum exequan­tur, et rationem ipsius officialis exigant ac simul etiam in judiciis causas domini Magnifici agant ad quas tuendas et ipse Myndzenty cum aliis eodem tempore occupatus esse debet. Altera vero de causa, quia ob eius gravissimam infirmitatem, cuius nunc et de vita desperatur nec Michaelem litteratum syntamiam queat dominus Magnificus prout statuerat ad subducendam ratio­nem cum aliis illuc expedire. Propterea dictus Myndzenthy compositis suis regestis et pecunia, quoadeius fieri per eum possit copiosius et proventibus corrasa coram eisdem specialibus hominibus domini Magnifici, tandem in­ventatis restantiis quibusque super quibus regestum diligenter fiat, cuius copia et ibi reseruetur et domino Magnifico afferatur, tradat ac consignet. Restantias omnes manibus Gregorii litterati, iam deputati illuc rationistae, satisque prius vernalibus cicius ad eas partes perfectis ascendat, 4 demum dic­tus Myndzenthy cum sua ratione ac pecuniam quam corradere poterit secum afferat ad dominum Magnificum, cum quo subducetur ratio, eique probe, ut speratur, data ratione expeditoriae dabuntur. Interim autem ad rectam custodiam castri collega Myndzenthy egregius Wolffgangus Ckhewczy perseueret in officio et continue dies ac noctes se­dulo vigilet, quos vero et Myndzenthy poterit suos ibidem relinquat, ne pe­riclitetur arx ilia quauis ratione in tantis rerum fluctibus et dubietatibus. Ac ubi ab domino Magnifico idem Myndzenthy perfecta sua ratione reversus fuerit, cupit dominus Magnificus ab eodem, prout se ipsemet antea obtulit, providendis omnibus negotiis domini Magnifici, diligenterque querendis com­modis et agricultura solerter exercenda, aliisque prouentibus recte admini­strandis, rationistae in omnibus rebus postea quoque presto sit instigando ac instruendo ilium, qui per se non usque poterit esse par tali curae subeun­dae, unaque officiales ipsi curaverint diligenter ac unanimes, utilitates omnes domini Magnifici promoverint. 162

Next

/
Oldalképek
Tartalom