ARHIVSKI VJESNIK 7-8. (ZAGREB, 1964-1965.)
Strana - 163
Ipse praeterea racionista cepta sua administratione ex proventibus pro instructione sua danda et conventione officialium, aliorumque presidiariorum castri satisfecerit quibusvis integre suis debitis modis et temporibus, reliquamque proventuum partem fideliter debebit domino Magnifico semper reponere ac conseruare, ut eius fides ac industria probari diutius possit eidem domino Magnifico. Postremum omnium restantiis inventatis et manibus rationiste traditis dominus Magnificus ordinem novum et instructionem, prout se rebus in omnibus rationista gerere debeat, eidem dare debebit oportuerit. Ergo vel ea de causa dictum Myndzenthy accedere dominum Magnificum, quo melius et rectius ordo optimus de rebus et negotiis universis constituatur. Ipse vero speciales homines diligenter ubique circumspexerint castri Zomzed munitiones, ut quod ibi reparandum, necessarioque aedificandum eis visum fuerit, domino Magnifico possint in reditu certo referre. 1 Knez Andrija Bathory kao suvlasnik susjedgradsko-stubičkog vlastelinstva, čini se, uopće nije dolazio u Slavoniju. (Klaić, Povijest Hrvata, III/l, str. 285). Važnija pitanja uprave vlastelinstvom rješavali su njegovi izaslanici snabdjeveni instrukcijama. Instrukcija Franji Wekeu sastavljena je najvjerojatnije krajem veljače 1564, jer se primopredaja vlastelinstva obavila 1. III 1564. 2 Mihajlo Konski je 1563. pokrenuo parnicu protiv svoga tasta Andrije Hennyngha - Theuffenbacha zahtjevajući da se iz susjedgradsko-stubičkih posjeda izdvoji dio koji pripada njegovoj supruzi Ani. Taj je zahtjev išao u prilog Bathoryju, koji je također tražio podjelu vlastelinstva. 3 Grgur Myndzenthy, Bathoryjev provizor 1556—1564, u tom periodu stvorio je u susjedgradskom selu Posavju vlastiti posjed na kojem su njegovi potomci živjeli do početka XVII stoljeća. 4 v. naprijed inventar od 1. III 1564, br. 1. Neoregestrata acta, sv. 592, br. 29. 8. Zagreb, 1564. V 27. Koncept isprave Zagrebačkog kaptola o protestu zastupnika Ambroza Gregorijanca protiv Andrije Bathoryja zbog prodaje susjedgradsko-stubičkih posjeda Franji Tahyju. 1564. sabbatho proximo ante festum Sanctissimae et Individuae Trinitatis, nobilis Matheus Horwath de Mykwlych, seruitor et castellanus egregii Arabrosii litterati de Gregoriancz, 1 regni Sclauoniae vicebani, domini videlicet sui, nostram personaliter veniens in praesentiam per modum protestationis et inhibitionis nobis detegere et significare curavit in hunc modum. Quod prout idem protestans percepisset et in notitiam eiusdem deuenisset, spectabilis et magnificus dominus Andreas de Bathor, iudex curiae Sacratissimae Caesareae et Regiae Maiestatis etc. ac comitatuum Zathmar et de Zabolch comes etc., dimidietatem castri Zomzedwar et castelli Also Zthobycza vocatorum, in comitatu Zagrabiensi existentium, portionem videlicet suam et fratrum suorum uterinorum, simulcum cunctis portionibus possessionariis, universisque pertinentiis portionis eiusdem qualitercunque vocitatis, magnifico domino Francisco de Thah, agazonum regalium magistro, vendere vellet aut iam de facto vendidisset in praeiudicium et dampnum ipsius protestantis manifestum; quia autem huiusmodi portionis praedictorum castri et castelli Also Zthobycza emptio, ratione contigue vicinitatis, 2 ipsi protestanti magis, quam