S. Szabó József: A ceglédi református iskola története 1545 - 1936 (Cegléd, 1936)

Okmánytár I - XII.

167 Incurioso hoc Saeculo nullius Scholae Rectoris nomen adnotatum est, cantorem prorsus nullum fuisse certum est, cum ad praesentem annum quartus hic cantor numeretur. Cymmeriis adaeque tenebris involuta sunt fata hujus oppidi. Sub fine tandem XVII' Saeculi Olnadius, Újvárius, Pataius, atque Losontzius, qui annis ab 1697= 1678= 1699° tribus spartam suam tenuit, munus Rectoris functi sunt. Hos excepit Félegy­­házius, quem, portam Templi orientalem mascule defendentem, miles Rascianus anno 1707. plumbo dejecit. Calamitosa haec Rascianorum impressio huic oppido eri­puit meliores incolas, in quorum locum hinc atque illinc succre­vit aspera soboles, hybrida, plerumque pauperis accolae Matrae montis progenies, rugosa rimosa Sclavorum propago, cui prae­cipue curae est, rugientem Stomachum saturare. Huius collu­viei necdum defoecatum genus est, hodierna haec, quam vides, indocta natio, ut hoc oppidum jure brutorum patriam dixeris, in quo quibus hiems cornicantur, quibus aestas arietant, quibus ver cornua petunt. Ferunt Centaurorum horum patres, eum justo Dei judicio templo veteri arcerentur, mercipotum bibisse, cum Scholae ad grammata reducerentur, magnum gaudium gavisos esse. Quid in hoc articulo nequiorem progeniem putas anhelare ? Vineam Domini exterminari atque utinam nunquam ! Ez után más rektor írta a következőket: Cum verum sit, tanto magis posse, non aestimare solum, sed et mirari, culturam et perfectionem in omni rerum genere; quanto ex viliori istae ortum suum derivent, causa et quanto pluribus in se perficiendo impediantur obstaculis; sane nemo rectum putabit, quod, quae ad originem et fata oppidi et inco­larum huius, curiosus quidam Historiarum scrutator annotavit, hac de causa solum, quod humili ex stirpe nasci probrosum putent, primores horum delere non dubitarint. Nec credo, scandalum cuiquem, tanto magis injuriam facessere, si ego, qui hodiernos incolas vacuos penitus a tam sinistra persvasione, persvasum habeo, ex ipsius auctoris scriptis, quae apud oppi­danum quendam repedabantur re historia in parte quoque ista defectum patiatur, replere mihi praesumserim. (Eredetije a Matricula Scholae sen Liber Rectorum 121 — 123 és 116 l. A ceglédi református egyház levéltárában.)

Next

/
Oldalképek
Tartalom