S. Szabó József: A ceglédi református iskola története 1545 - 1936 (Cegléd, 1936)

Okmánytár I - XII.

168 Az iskola 1724. évi törvényei kivonatban. Epitome Legum Scholae Czeglediensis. — Scriptae sunt hae leges 1724. 18 Augusti ad Regimen Scholae Czeglediensis per Michaelem Szoboszlai pro tunc Rectorem indignum. — De novo Studiosorum ingressu et eorumden receptione. Lex prima. Studiosus justae aetatis in scholam nostram aliunde missus vel sponte veniens sine mora Scholae Rectorem et Ecclesiae Pastores accedito, iisdemque de Vita, Moribus et Studiis literas testimoniales ostendito et ab iisdem receptionem submisse pos­tulato, secus receptio negabitur. Lex secunda. Quia vero moris Scholarum bene constitutarum est Stu­diosos praevia censura recipere, idcirco, qui in nostram quoque Scholam recipi desiderat, Scholae Praelatorum censurae se submittito, examinatus vero et receptione dignus habitus, 1° Leges Scholae curiose et attente, perligito, 2do porrecta dextera Scholae Praelatis obedientiam promittito, 3= designato loco et statione contentus esto, secus receptio negabitur. De Studiis Scholarium. Lex prima. Receptus a sermone Hungarico, per quem ad blasphemias, rixas, contentiones, verba otiosa et id genus alia multa amplissima cuivis fenestra aperitur, in loco imprimis Latinitate exercendae destinato, (sed et ubique nisi quid obstet) serio abstineto Trans­gressores toties, quoties provocati severam increpationem Prae­latorum patiuntor. Lex secunda. Disciplinas vero et Lingvas Ecclesiae olim vel Politicae vel Ecclesiasticae profuturas diligenter discito, acproinde lecti-II.

Next

/
Oldalképek
Tartalom