Tanulmányok Csongrád megye történetéből 18. (Szeged, 1991)

Blazovich László–Géczi Lajos: Oklevelek a Csanád nemzetség történetéhez

3 1323. FEBRUÁR 7. Dl. 322. 10. §. p. 33—34. (NRA. 872. 65.) A váradelőhegyi /convent és Jakab prépost előtt a Bihar megyei Chook fivére, Péter fiaival: Mihállyal és Pállal együtt Föld nevű Bihar megyei örökölt birtokukat 100 már megkapott finom ezüstért eladják Tamás fia Miklós mesternek, szebeni ispánnak. Iacobus praepositus et conventus Sancti Stephani prothomartyris de promontorio Waradiensi omnibus Christi fidelibus praesentium notitiam habituris salutem in omnium Salvatore. Quoniam antiqua regni consuetudo laudabilis et etiam approbata cunctorum ne- gotionum seriem, quae apud regnicolas vegetantur, scriptis collegiorum fidelium solent memoriae commendari, ne lites in posterum et disceptationes oriantur ex eis, quae labilis memoria hominum contegeret aut deficiente aetate deficerent, quae inter partes legittime processerunt merito debemus styli officio declarare, quae ex Con­cordia partium in emptionibus et venditionibus coram nobis publice processerunt, quapropter ad universorum notitiam harum serie volumus pervenire, quod Petro fratre Chook de comitatu de Byhor una cum filiis suis Michaele et Paulo ex una parte, ex altera vero magistro Nicolao filio Thomae, comite de Sceben in nostri personaliter constitutis praesentia, dictus Petrus una cum filiis suis supradictis quandam possessio­nem ipsorum hereditariam Pheld vocatam in dicto comitatu de Byhor existentem cum omnibus utilitatibus suis et fructibus, metis et terminis, quibus ex antiquo pos- sessa fuerat dedit, vendidit et assignavit supradicto magistro Nicolao filio Thomae pro centum marcis fini argenti, quas se dixit integre recepisse, iure perpetuo pacifice sibi et suis heredibus possidendam. Assumpsit etiam supradictus Petrus et filii sui, videlicet Michael et Paulus supradictum magistrum Nicolaum et heredes suos ab omni onere et gravamine, si quae contingerent de proprietate dictae possessionis expe- dire coram quolibet iudice propriis laboribus et expensis. Accepimus etiam litteras domini nostri Caroli Dei gratia illustrissimi regis Hungáriáé nobis directas cum sigillo novo, quas ad petitionem saepedicti magistri Nicolai praesentibus inseri fecimus de verbo ad verbum sub hac forma: (Id. 1323. február 7. előtt.) Nos igitur ad petitionem praedictarum partium praesentibus sigillum nostrum duximus apponendum. Datum feria secunda proxima post Dominicam Esto mihi anno Domini millesimo trecentesimo vigesimo tertio. Átírta I. Károly király 1323. június 12. =-II. János király 1570. december 1. >Báthory István erdélyi vajda 1572. május 29. 7

Next

/
Oldalképek
Tartalom